1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 207. ülés
ACTA SESSIONIS CCVII. 1063 őT). De Transennarum Militarium apud respectivarum Stationum Jurisdictiones praevia ac tempestiva insinuatione. Peremptoriae ac inopinatae Transennarum militarium, absque omni praevia respectivis Transennalium locorum Jurisdictionibus tempestive facta insinuatione, invalescentes inviationes, praeterquam quod praescripto Regulamenti Militaris manifeste adversentur, illud quoque incommodi secum ferunt, quod persaepe Militia ine'xpectata debitam provisionem non reperiat, Contribuens vero dupplicis etiam Transennae onere gravetur; ut igitur disordini huic, et abusibus similibus modus ponatur, hacque ratione inevitabiles secus confusiones , et inania Contribuentis praegravia congruis altioribus dispositionibus antevertantur, Status et Ordines a benignitate Suae Majestatis Sacratissimae humillime exorandum censent. 36. De Administratoribus Officii Supremi Comitis. Recentior Administratorum Officii Supremi Comitis nimiopere^invalescens denominatio, legali Constitutionis Systhemati adversa, haud levem Regnicolarum sollicitudinem provocare debet, vel ex eo: quod dum in Regno Constitutionali omnes unilaterales cum praeteritione communis legislativae potestatis susceptae innovationes, legali consistentiae ac libertati Populi non minus, quam et ipsius altissimi Throni Regii securitati perniciosa devenire possunt, Admini. stratores hi, ubi legali activitate aperte destituuntur, delegata, vices Supremorum Comitum profecto haud expleant; eapropter Status et Ordines sollicita conservandarum Legum, et avitarum Institutionum cura incitati, Suae Majestati Sacratissimae supplicant: ut passim usuvenientem pro Comitatibus illis, qui Supremo Comite carent , Administratorum denominationem, velut cum legali statu et ordine minime conciliabilem innovationem benigne sufferre dignetur. 37. De praeteusionibus complurium Regni Jurisdictionum per AerariUni Regium nondum complanatis. Status et Ordines in Comitiis Anni 1811/2. diaefaliter congregati, demissum suum Postulatum intuitu exhaerentis, bonificationis pro naturalibus per Jurisdictiones Regni Copiis seu Caesareo-Regiis , seu auxiliaribus inde ab Anno 1799. administratis, in consequentiam Articuli 16. 1807. necdum subsecutae, humillima sub dato 3. Januarii 1812. submissa Repraesentatione Suae Majestati Sacratissimae substraverunt; in cujus sequelam de dato 24. Aprilis a. e. et Nro. 4,687. emanato Decreto Aulico mediante, iisdem sub Regni Comitiis benigne intimatum fuerat, Suam Majestatem Sacratissimam benigne curaturam, ut liquidate et calculus praeviarum praetensionum ad debitam claritatem, et suum finem ocyus perducatur, et ut praetendentes suam obtineant compensationem; cum interim e particularibus complurium Regni Jurisdictionum sub his quoque Regni Comitiis iteratis Gravaminibus, eveniat, propositum et exoptatum altissimae ejusdem Resolutionis effectum, signanter relate ad praetensiones ex inter)( 2 ten-