1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 207. ülés

ACTA SESSIONIS CCVII. io55 Aerarii Regii emolumento per distincta, quam Anno 1809. fuerant puncta, Commissioni Regiae in facie loci remonstranda duceretur, transferendam, de­misse reiterant. 12. De Libertate Calumniosa Scripta contra Nationem Hung aram, Ejusque Consti­tutionem typis vulgata refutandi, admittendaque Refutationum harum im­pressione. Siquidem eorum, quae Status et Ordines ex Comitiis Anni 1811/2. in Gravamine 2. De Scriptis Calumniosis contra ultimam Insurrectionem, et contra Nationem Hungaram, Ejusque Constitutionem Viennae Typis vulgatis, Suae MajesLati Sacratissimae demisse repraesentarunt, in benigna Resolutione Regia ddto. 24. Aprilis dicti Anni reflexe etiam ad memoratum 2-um Grava­men elargita, nulla fieret mentio, Statuum autem et Ordinum Regni demissae propositionis, praecipuus scopus is fuerit, ut id quod ipsum eliciendae veri­tatis Studium deposcit, sentiendi, et judicandi libertas svadét, ardentissima denique totius erga Coronatum suum Principem, et Avitam Constitutionem fi­delissimae Nationis eaque justissima vota secundant, omnigena nempe liber­tas, Calumniosa hujusmodi Scripta refutandi et evertendi, Regnicolis irrestri­­cte concedatur; passim tamen, et publice notum esset, quod eadem ipsa Cen­sura , quae ante memorata in Characterem Nationis invectiva, Ejusdem vero Constitutioni insidiosa Scripta, seu ex nimia indulgentia, seu ea partialitate Typis vulgare permisit, aut hoc non praevertit, Refutationum quas similia Scripta suapte provocant, impressionem vel impediat, vel moretur, Status adeoque et Ordines Regni demissum suum sub Comitiis Anni 1811/2 eatenus propositum petitum, ut Régnicolarum talismodi opera refutandi, Scriptaque sua imprimendi libertas illibata maneat, hac quoque vice humillime reiterant, et a Suae Majestatis Sacratissimae Justitiae amore, favorabilem desuper ex­spectant Resolutionem. ■*> 13. De Translatione Metropolitani Capituli Strigoniensis, ad Fundationalem suam sedem. Metropolitano Capitulo Strigoniensi ad exigentiam Articulorum 5. 1751. 17. 1802. ac in posteriori provocatorum 36. 1638. et 55. 1723. opera potissi­mum Celsissimi Principis Regni Primatis Alexandri Rudnay ad pristinam per Proto-Regem S. Stephanum destinatam Sedem Strigonium quippe reposito: revectionis hujus inarticulatio a Benigno Suae Majestates Sacratissimae annutu desideratur. ✓ 14. Dc Collatione vacantium Beneficiorum Ecclesiasticorum. Cum Stalla Canonicorum longiori persaepe tempore vacantia, inpro­­vise relinqui, ac per id enato Individuorum defectu, remoram haud exiguam Rebus non solum Sacris, verum Functionibus quoque Capitularium Legalibus injici eveniat; quo similia vacantia Stalla deinceps ad mentem Articuli 16. )( 2 • 1741.

Next

/
Thumbnails
Contents