1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 207. ülés
ie5? visio , in simili extra Regnum eventuro mortis casu, Militaris Judex, reperta in loco decedentis Mobilia conscribat, et originale Testamentum, retenta legali Copia concernenti Jurisdictioni, una cum recepto ex Mobilibus pretio , pro ulteriori Haereditatis pertractatione transmittat, Jurisdictio autem traditam sibi Substantiam, si Haeredes, aut Legatarii ad vires ejusdem sufficientem realem et acceptabilem eatenus praestiterint Cautionem, quod formandis praetensionibus , ex praegesto per defunctum Officio promanantibus, prout legitimatae fuerint , absque Litis processu satisfacturi sint, iisdem mox post communicationem Testamenti, aut acceptae a Militari Statu Notificationis extradabit; si vero Cautio haec praestari non possit, vel detrectaretur, illam eousque retinere debebit, donec vel per Fiscum Regium productis legalibus Testimoniis Caesareo-Regii Exactoratus Cameralis, vel Aulici Exactoralus in Militaribus comprobatum fuerit, defunctum nullis omnino oneribus altissimo Aerario, aut Fundo cuipiam obstrictum esse, interea vero etiam ne pecuniae sine fructu haereant, illas ad securum locum elocare tenebitur, et quia experientia constaret, talismodi praetensionum exhibitionem in Annos trahi, eatenus quoque provisionem fieri oportet, ut Fiscus Militaris praetensiones suas intra brevissimum tempus exhibere teneatur. 4. Ignobilium Militarium Personarum remansae aquisitae mobilis Substantiae pertractatio, semper quidem Militari Jurisdictioni subjaceat, quoad Fundos tamen et Debita apud Cives contracta, praecedenti §. facta dispositio, prout etiam Articulus 38. 174.1. quovis iu casa exacte observetur. 5. Quodsi vero ejusmodi Ignobiles Militares Personae , extra actuale Servitium decederent, Substantiae eorundem pertractatio respectivae Jurisdictioni deferatur. 6. Cum de Testamentis , quae in procinctu condita praetenduntur, saepe quaestio oriri soleat, ad tollendum omne, quod eateuus moveri posset dubium, in conforraitate editae eatenus benignae Resolutionis Regiae statuatur: ut Miles statira in procinctu esse censeatur, quamprimum augmentum Stipendii titulo gerendi Belli percipit, et statim in procinctu esse desinat, utprimum ad stipendia tempore pacis dependi solita reducitur. 7. De Indemnisatione respectivarum Jurisdictionum ,f quae sub Regimine Augustissimi Josephi II. Imperatoris • ad Concurrentialem et Deperditalem Fundum Pecunias contulerunt. Circa Indemnisationem Publicarum Regni Jurisdictionum, quae sub Regimine Augustissimi Josephi II. Imperatoris, ad Concurrentialem et Deperditalem Fundum Summas pecuniarias contulerunt, in Lege eatenus condita, Articulo nimirum 18. 1807. Sua Majestas Sacratissima clementer declarare dignata est: quod apud Consilium Regium Locumtenentiale benigne dispositura sit, ut de Fundi hujus Concurientialis et Deperditalis quantitate attactum Consilium Regium Locumtenentiale requisitam altefatae Suae Majestatis Sacratissimae praestet 207. ÜLÉS ÍR AS AI.