1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 177. ülés
ACTA SESSIONIS CLXXVII. projectandam in genere viam accomodationalem contentari possunt, —- et quidem intuitu Substrati ideo non.' quia hoc in merito magis adjuncta personae, quam /tatae Succcssionalis Quantitatem reflexione digna esse reputant, siquidem exilis saepe successio per valentiorem personam , majus e contra Substratum per egenam quaeri possit;—quoad projectandam autem in genere viam accomodationalem ideo non.' quia si Deputatio Comitatensis partes differentes amicabiliter solum componere, aut ad Compromissum perducere debeat, eotum condendae peculiaris Legis necessitas haud subversatur , si vero accomodatio talis fieri intenditur, quae usqce ad determinium negotii solito Juris processu procurandum interimalem quidem asc stabilem partibus normam praestituat, et sic in omnem casum Partibus extra Possessorium constitutis provisorie Justitiam administret, similem interimalem Provisionem diserta Lege circumscribendam esse arbitrantur Status et Ordines. — Atque ideo cum in casu Successionis planae stabilem provisionem summe necessariam esse, haneque cum systhematice elaborando Judiciario Ordine in nullam collisionem venire posse censeant, sequentem Articulum altissimae Regiae Sanctioni praeferenter substerni cupiunt.' Sequitur Articulus de Successione plana. Ad 12. Postcaquam in moderno Ablicentiationis Systhemate , praecipuum Gravamen illud esset, quod Systhcma istud onerosum absque scitu et influxu Regni Statuum inductum sit, hoc itaque sequentibus verbis in fine attingi desiderant Status et Ordines; „ medelam in eo exorant, ut sublato peregrino, et Legibus nostris ignoto Systhemate, aliud, sumpta in auxilium Idea Anni 1807. modernis adjunctis conformandum, per Comitia Regni elaborari clementer admittat. Ad 13. Quandoquidem meritum Gravaminis non in eo consisteret, quod Methodus per connumerationem Votorum restaurandi (cujus legalis origo caeteroquin negari nequit) recentius praescripta scopo non correspondent, verum in eo, quod abrogata una legali consvetudine Sua Majestas Sacratissima citra -influxum Statuum aliam exclusive stabiliverit, et siquidem etiam Querimoniae de non servato legali Sedium restauratoriarum termino in hoc Gravamine attactae non sint, eapropter contextum illius Status et Ordines modificandum, propositum autem ibidem Puncto 2. postulatum, relate ad vota Cleri, tanquam ad systhematicam Operatorum revisionem spectans isthic exmittendum esse censent. Projectant autem Contextum sequentem : „Universales ferme ex omnibus Regni partibus intuitu Sedium restaura„toriarum formatae Querimoniae, novum ac generale Regni Gravamen in eo „produxerunt, quod parte ab una Supremi-Comites et Administratores Comitatuum terminos Restaurationis per Legem defixos, etiam in casu notabilis „Magistratualium Individuorum defectus haud observent; parte vero ex alia „modus Magistratum Comitatensem sufTragio Acclamationum restaurandi vetustissimus, et illegali Comitatuum consislentiae quodammodo coaevus, vigore „altissimae Dispositionis per Consilium Regium Locumtenenliale sub dato „16. Februarii 1820. Nro. 4509. intimatae sublatus et alia Methodus Connume»,rationis Votorum, quae nutu Articuli 58. 1723. in illo duntaxat casu adhibe-211 ri S41