1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 177. ülés

AC T A SESSIONIS CLXXVII. 83g Sub JB. Gravamina et Postulata Regni recentiora, prout per ordinatam hoc in Objecto Deputationen! in ordinem redacta sunt Ad 1. 2. 3. et 4. Nulla est exparte Statuum et Ordinum Reflexio. Ad 5. Gravamen istud, quod tantas Jurium laesiones in se complecti­tur, et tantum in personas et negotia Regnicolarum exerit influxum, Status et Ordines praecipua attentione dignum, et Suae Majestati Sacratissimae praefe­­reuter substernendum esse censent. Existimant insuper ultra illa, quae in Contextu ejusdem adducuntur, sequentia subnectenda esse: quod Dicasterium istud non modo in Objectis il­lis, quae ad viam Recursus, aut politicam Dicasteriorum Superrevisionem per­tinent, illimitatum arbitrium exerceat, verum ad illa etiam, quae pure Legis­lationi, aut Potestati Judiciariae reservata sunt, cum summo Juris tam publi­ci, quam privati praejudicio activitatem suam adeo extendat, ut reipsa com­plexus Gravaminum Regni non aliud sit, quam Summa Querimoniarum, quae per Resolutiones altissimo nomine seu directe per Decreta Aulica, seu medio reliquorum Dicasteriorum elargitas, oriuntur; — eatenus Sua Majestas Sacra­tissima ubertim convinci dignabitur, si praeter continuas a parte Jurisdictio­num Regni in Objectis Reposilionalibus, Urbarialibus, Legitimatoriis et aliis Publico-Politicis substerni solitas Remonstrationes, ad illa adminus benignam suam attentionem convertere dignabitur, quae in serie Gravaminum Diaetae hujus, et signanter sub C. Nro. 44. sub D. 15. 14. 25. 32. 36. 37.40. 44. sub E. 14. 15. 16. 63. 86. — inter Gravamina Regnorum Dalmatiae Croatiae et Scla­­voniae Numeris 28. 32. 33. 35. 36. — inter privatarum Familiarum Querimo­nias autem Numeris 1. et 3. circumstantialiter attinguntur. — E quibus omni­bus Sua Majestas Sacratissima clementer perspicere dignabitur, conservatio­nem legalium Jurium, salutem item et tranquillitatem Regnicolarum id exigere, ut Dicasteria tantum intra Limites Lege defixos procedant, ac imprimis Can­­cellaria Regia Hungarico-Aulica ab edendis seu Legi adversis, seu vero in Ju­ra Legislationis, aut Potestatis Judiciariae impingentibus Resolutionibus 'ar­ceatur. — Ad 6. Circa viam Recursus in casibus Repositionis violenter ejecto­rum, in specie vero ad §. 4. ea tantum occurrit reflexio: quod Comitatus Bor­­sodiensis in Opinionem Comitatuum Hevesiensis, Zempliniensis, Scepusiensis et Tomensis ibidem deductam, neutiquam concedat, ex redactione adeoque praesentis §. nomen Borsodiensis Comitatus exmitti debeat. Relate vero ad Opinionem Regnicolaris Deputationis in objecto et meri­to expositionum Puncti hujus 6. depromptam, Status et Ordines observandum habent: projectatam Repositionalium Sententiarum revisionem Civilibus Sedriis in forma politica deferendam, majoris esse indaginis, ampliorumve consequen­)( 2 tiarum,

Next

/
Thumbnails
Contents