1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 177. ülés
ACTA SESSIONIS CLXXV1I. quando avulsae Trans-Savanae partes redirent, illae actutum Regno incorporabuntur, hodiedum usque omni ex parte adimpleta esset, a Gravamine hoc, in quantum de Jure Belli et Pacis agit, praescindendum plane non videatur, atque ideo illud Status et Ordines taliter censent proponendum esse: Sequitur Nuncium de Jure Belli et Pacis. Ad Punctum 2. Cum illa, quae Comitia Anni 1812.in Gravamine 2.inter coote.. ra de Scriptis calumniosis contra Tnsurrectionem, et contra Nationem Hungaram ejusque Constitutionem typis mandatis, Suae Majestati Sacratissimae demisse repraesentarunt, mediante benigna ResolutioneRegia, die 24.Aprilis eodemAnno desuper elargita, in attentionem sumpta prorsus non fuissent, Gravamen isthoc Regni, in quantum similium calumniosorum Scriptorum refutationis impressionem remorantem aut impedientem Censuram respiciat, reiterandum proponunt Status et Ordines taliter: „Siquidem ea, quae Status et Ordines Regni ex Comitiis Anni 1812. in „Gravamine secundo de Scriptis calumniosis contra ultimam Insurrectionem, „et contra Nationem Hungaram ejusque Constitutionem Viennae typis vulgatis, „Suae Majestati Sacratissimae demisse repraesentarunt, cum in benigna Reso„ lutione Regia de dato 24. Aprilis dicti Anni reflexe eam ad memoratum 2« „Gravamen elargita, nulla illorum fieret mentio , ejusdem Suae Majestatis Saporatissimae benignam attentionem provocasse non videantur; Statuum et Ordinum „ autem Regni demissae Propositionis praecipuus scopus is fuerit, ut id, quod „ipsum eliciendum veritatis studium deposcit, sentiendi et judicandi libertag „ svadét, ardentissima denique totius erga Coronatum suum Principem et avi„tam Constitutionem fidelissimae Nationis, eaque justissima vota secundant, „ omnigena nempe Libertas calumniosa hujusmodi Scripta refutandi et averten„di, Regnicolis irrestricte concedatur, passim tamen et publice notum esset, „quod eadem ipsa Censura, quae antememorata, in Characterem Nationis in „vectiva, ejusdem vero Constitutioni insidiosa Scripta, seu ex nimia indulgen„ tia seu ex partialitate typis vulgare permisit, aut hoc non praevertit, refuta„tionum, quae similia Scripta suapte provocant, impressionem vel impediat, „vel moretur; — Status adeoque et Ordines Regni demissum suum sub Comi„tiis Anni 1812. eatenus propositum Petitum: ut Regnicolarum talismodi Ope„ ra refutandi, Scriptaque sua imprimendi Libertas illibata maneat, hac quo„ que vice humillime reiterant, et a Suae Majestatis Sacratissimae Justitiae „ amore favorabilem desuper expetunt Resolutionem.“ — Ad 3. Observari debere arbitrantur Status et Ordines: quod per benignam’ Resolutionem Regiam sub eodem saepius provocato de dato 24. Aprilis 1812. ad Punctum etiam 3. Gravaminum Regni ejusdem Anni Comitiorum emanatam, propositum isthoc de evocatione ad Verbum Regium audiendum Regni Gravamen resanatum plane non habeatur, tum ideo itaque, tum vero quia non raro jam evenisset, quod taliter Viennam citati, per Cancellariam Regiam Hungarico-Aulicam nomine altissimo reprehensi exstiterint ; Gravamen hoc 210 Status 83?