1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 177. ülés

ACTA S ESSIONIS CLXXVII. 835 turum inter Jurisdictiones flenda partitio intenditur, ipse scopus destinationis hujus auctae vel ideo non videatur secundare , cum annua talis subdivisio o­­mnium majoris indaginis , et ampliores sumptus requirentium , publici tamen commodo et necessitati subservientium Operarum praesusceptionem ipso fa­cto excluderet, et potius, quod omnis tendentia Postulati realiter in eo tan­tum consistat, ut ex Remonstratione per Consilium Regium Locumtenentiale Comitiis facienda, Regnum notitiam ejus acquirere possit, qualesnam publici et Regno utiles labores sumptibus antelati Fundi praesuscepti? et qualiternam illi in distinctos suos fines conversi habentur? — praesens adeoque Postula­tum taliter censent redigendum esse: „In nexu eorum, quae Status et Ordines Regni Annis 1802, et 1807. re­­,, late ad effectum Articuli 14. 1792. circa auctum in 11 Cruciferis Salis pre­­,, tium procurandum demisse repraesentarunt, quamvis quidem Status et Or­­„ dines in benignitate et clementia Suae Majestatis Sacratissimae plenam et „nunc locantes fiduciam, nulli dubitarent, eandem Suam Majestatem Sacratis­­„ simam effectum praecitali Articuli deinceps quoque pro sua benignitate pro­curaturam esse; quia interim per benignam Resolutionem Regiam de dato 10. „ Decembris Anni 180L qua mediante declaratum habetur, Suam Majestatem „Sacratissimam tenoribus Articuli 14. 1792. porro quoque inhaerere, Status ,, et Ordines in eo proposito Petito, ut Consilium Regium Locumtenentiale „ tam pro praeterito , quam et futuro qualibet Diaeta remonstret id , in 5, quos fines Fundus aucti Salis Pretii conversus sit; satisfactum haud exstitis­­„ set, Status et Ordines Regni autem Postulatum isthoc , ut quippe Comitia Re­­„ gni per dirigens Dicasterium de tempore in tempus edoceantur super eo : 5, qualesnam Publico utiles labores sumptibus praememorati Fundi praesusce­­„ pti? qualiter hi in destinatos suos fines conversi habentur? et quisnam sit ef­fectivus Fundi hujus publici actualis Status ? nullo jure negari posset, — Ii­­„ dem Status et Ordines Regni Suae Majestati Sacratissimae denuo humillime „supplicant: ut de praemissis benigne providere dignetur.“ Intuitu illorumGravaminum et PostulatorumRegniAnni 1802.quae Regnico­­laris Deputalio diversis e rationibus in opinione sua ad quodvis Punctum spe­cifice allatis proponenda non judicavit, illam unicam observationem habent Status et Ordines ad Punctum 59. quod Postulatum Comitatus Thurótziensis, ut binae Civitatis Cremnitziensis Villae, Alsó et Felso-Turtsek Jurisdictioni Comitatensi subjiciantur, cessasse statui nequeat, sed cum res actu sub Com­missione constituatur, tantisper ab exitu ejusdem praestolandum veniat. Circa Gravamina et Postulata Regni Anni 180”". per Regnicolarem De­putationen!, ad Cathegoriam praecedente §. declaratam, reducta, et quidem: Ad Punctum 4G. observant Status et Ordines Querelam Comitatus Go­­moriensis, quod Officium Montanum Szomolnokiense cum praejudicio Comita­tus et Oppidani Magistratus — Jurisdictionem quoad Politica et Juridica , )( 2 Ferri *

Next

/
Thumbnails
Contents