1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 171. ülés
ACTA SESSIONIS CLXXI. praesens Statuum et Ordinum desiderium velut unice internam Justitiae administratio* nem respiciens , nullam progressui fnancialium Operationum remoram injiciat ; — </uod denique convincantur semet intentioni Suae Majestatis Sacratissimae in Propositionibus Peg ii s manifestatae , quatenus videlicet congrua talismodi proponatur ratio , quae animos liegnicolarum tranquillos reddat, et facultates illorum ab omni periclitatione praeservet, — ita solum debite responsuros , si facto proprio reductionis illegális exemplum non praebuerint. Neque dubitant Status et Ordines Suam Majestatem Sacratissimam de pondere Argumentorum lorum capacit undam , atque in id benigne consensuram esse.' ut Legislatio Hungara modum administrandae Justitiae cum emolumento Monarchiae nullatenus collidentem sibimet ipsi ad exigentiam propriarum fundamentalium Institutionum defigere valeat. Quantum denique ad Obligationes sub Periodo III. in Schaedis Reluitoriis et Antieipationalibus contractas, partim e reflexionibus per Regnicolarem Depulationem adductis, partim vero ductu eorum, quae Status et Ordines ad acceptandam Scalam Viennensem permoverunt, humillime proponendum esse judicant Suae Majeetali Sacratissimae: ut mensura exaequationis omnium Obligationum in attactis Chartaceae Pecuniae speciebus contractarum, ad 250 pro Cento defixa, Debitor valorem earundem in duabus quintis nominalis valoris subsistentem Conventionali Moneta praestare teneatur. Atque his complectuntur Status et Ordines Principia regulandarum mutuarum Correlationum, quae si Suae Majestati Sacratissimae cum adnexis motivis substrata, Regiam approbationem tulerint, mox etiam Articulos ad haec Principia exactos , et ad specificos variarum Obligationum casus extensos, allissimo Obtutui praesentare non intermittent. C aeterum, postquam Industria Nationis, Defeusio Regni, et Administratio publica, solummodo per stabilem Regnicolarum proprietatem sustineri possent, atque Crediti Vaticnalis conservatio , arbitrii praesertim in Judicibus amotio, et Moralitatis publicae sustentatio aeque ab imperturbato, Legibusque debite securisato proprietatum statu penderet, adeoque tam physica, quam et moralis Reipublicae consistentia hoc praecipue fundamentum servari deposcerent, optant Status et Ordines Suam Majestatem Sacratissimam demissis et una impensissimis exorari precibus, ut Objectum Correlationum privatarum secundum aequauimem eorundem Propositionem in Legum Tabulas referri clementer admittat, una vero tam in s'ensu Tractatuum diaetalium Anni 1811/2. quoad attenuatas vicissitudinibus Rei aerariae pias Fundaüones benigna reflexione duci, quam et in nexu praeferentialium Postulatorum Diaetae hujus securitati proprietatum, per integralem justae Ligae Monetae revectionem , ac sufficientem Legis novae cautelam providere dignetur. Sa? )( 2 CXCII-dik