1825-1827 Irományok 1. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1825 / 3. ülés
hibita haud fuisset, nunquam Inimici a finibus Monarchiae repelli, nec avulsae Provinciae recuperari, et Regno Hungáriáé Partes illae, quae per Suam Majestatem Sacratissimam revindicatae fuerunt, restitui potuissent. Numero Schedarum Anticipationalium ad obtinendum hunc scopum creatarum notabiliter adaucto, finis quidem desideratus obtentus fuit, sed graves Aerario Regio curae in. cumbebant, ut numerus hic iterum diminui, et sic damna illa, quae ex adaucto hoc in parem cum Schedis Reluitionalibus Classem recidente currentis pecuniae numero, in universam Monarchiam, adeoque Regnum quoque Hungáriáé redundarunt, in quantum vires Aerarii Regii admittebant, averti valeant. «• Post immensa Sacrificia per Aerarium Regium supportata, ea, quae ad valorem Anticipationalium, et Reluitionalium Schedarum a fluctuatione salvandum conferre poterant, Sua Majestas Sacratissima, prouti id per Regnum etiam Hungáriáé, Partesque adnexas Anne 1816. et 1S17. publicata Altissima Rescripta Regia uberius perhibent, constituere intenta fuit. Per non interruptam eorum, quae hunc in finem stabilita fuere, execution em, Schedarum ulterior in valore suo diminutio impedita, pro futuris autem casibus per Contractus in Conventionali Moneta ineundos, omne periculum a fortunis Priratorum remotum, et sic circulatio pecuniae a nociva fluctuatione sarta, et tecta effecta est. In hoc rerum cardine res ipsa postulat, ut notabili adhuc numero Schedarum tam Reluitionalium, quam Anticipationalium in cursu existente, legalis Provisio, intuitu Correlationum inter Privatos, Tabulis Legum inferatur. Idcirco Sua Majestas Sacratissima Status, et Ordines provocari jussit, ut sollicite vitando omne illud, quod validioribus fundamentis jam innixo Status Credito derogare , aut imperturbato progressui operationum Financialium noxium esse valeret, Legem, quae Creditorum aeque , ac Debitorum, Justitiaeque et Aequitatis congruam habet rationem, proponant, per quam animi Regnicolarum tranquilli, et ab omni Facultatum suarum periclitatione securi reddi valeant. Et haec sunt, quae Sua Majestas Sacratissima Caesareo - Regia Dominis Statibus et Ordinibus benigne proponenda duxit. In reliquo Summefata Sua Majestas Caesareo-Regia Apostolica iisdem Dominis Statibus, et Ordinibus Regni Gratia Sua Caesareo Regia Clementissime ac jugiter propensa maDet. Per Sacram Caesareo-Regiam, et Apostolicam Majestatem. Posonii dié Decima Octava Mensis Septembris Anno Domini Millesimo Octingentesimo Vigesimo Quinto, Ignatius Márkás m. p.