1825-1827 Irományok 1. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1825 / 2. ülés

,gariae Statoris in fundanda et firmanda ca, qua in praesens usque fruitur gloria, et bea­­,,titate, sociata conjugali opera, et materna Sua pietate plurimum contulisse, nullus du. ,,bitat.“ ,,Magnae hu us, primaeque praedecessoris virtutum, Majestas Vestra Sacratissima ■>,haeres omnino est. Ardentissima Majestatis Vestrae Sacratissimae in Deum pietas ac ,,Religio admirabilis, in sublimi Majestate demissio animi, inexplicabile omnibus benefaci­endi studium, caeteraeque Augustae virtutes, quibus ab Altissimo Majestas Vestra Sa­­,,cratissima decorata est, omnium intuentium animos et corda rapiunt.“ ,4Felix Hungária! quae Sacrum tuum Diadema talibus imponis humeris; Felix „Gens Hungara ! cui post legalia coronationis et inaugurationis solennia, potiore jam ju­­„re dicere licebit id, quod nunc etiam in animo sentiebas, et innumeris Maternae benig ,,nitatis documentis tenebas, Augustissimam nempe hanc Dominam, sed in Majestate etiam ,,ab omni hominum classe, uno corde amatam Reginam, Matrem esse tuam, Teqne ab ea, ,,pro inaestimabili benignitate sua, filiorum in loco haberi.“ ,,Indulgeat Majestas Vestra Sacratissima pro materna sua benignitate, quod filialia ,,haec sensa, quae vere totius Nationis Hungarae sensa sunt, tanto candore proferre sus-. ,,tineamus. Fecit id illa Majestatis Vestrae Sacratissimae erga infimos etiam Subditos suos ,,materna svavitas, quae in Augusta Majestatis Vestrae Sacratissimae persona Majestati i,gratiam, gratiae Majestäten conciliat.,, „Inexplicabile est Statuum et Ordinum, imo totius populi ac Nationis Hungari­­„cae Majestatem Vestram Sacratissimam, ut coronatam Reginam Suam venerandi deside­rium, ideo Majestati Vestrae Sacratissimae iterum iterumque supplices sumus, ut piissima „haec desideria Augusta sua praesentia quantocyus explere benignissime dignetur, Iidena „Status et Ordines Majestatis Vestrae Sacratissimae maternis et altissimis gratiis humilli­­,,me et filiali cum subjectione se commendant.“ Salutationem hanc Augustissima Domina exuberantis suae gratiae cum manifes­tatione sequenti responso excepit: ,,Peculiaris voluptatis sensu excipio Dominorum Statuum et Ordinum invitatio­­„nem, mihi vel ex eo longe gratissimam, quod in consortio dilectissimi Conjugis mei, „Regisque Vestri, mihi prima occasio semet offerat, fideles Regique suo intime devotos „Status et Ordines Regni Hungáriáé, Partiumque eidem adnexarum in corpore |Comitiali •»congregatos conspiciendi. Referant haec sensa mea ad Committentes Suos, illosque de „peculiari meo erga eosdem , et universam Gentem Hungaram animi affectu ac propen­­„sione securos reddant.“ Benignis his Suarum Majestatum responsis, identidem manifestato per acclama­tiones gaudii sensu exceptis consolati, praevia submissi homagialis cultus reiteratione, e conspectu Earum recessimus, ac postea e benignitate Regia in palatio Caesareo Regio prandio opiparo refecti sumus. Sua Excellentia Comes aCzernin, Supremus Caesareo Re­gius Camerarius, et Sua Celsitudo Princeps Kohttry, Regius Aulae Cancellarius, quorum sin­gularem humanitatem in explendamissione nostra experti sumus, mensae nobiscum assede­runt, Suae vero Majestates, quae in comitiva Supremi aulae Imperatricis Praefecti Comitis \\ urmbrand, et Praefectae ComitissaeLazsanszky epulantes invisere,eosqueperseriem convi­vantium procedentes benigno suo alloquio singillatiin exhilarare dignatae sunt, epulas solennissimas, et laetissimas reddiderunt. Ob quam benignitatem, ut solatii nostri ardorem contestemur, universi assurgentes, facta libatione, unanimi et iterata conclamatione pro* longaeva Suarum Majestatum vita, et incolumitate, Augustapque Domus Austriacae gloria et incremento ardentissima vota nostra effudimus; vicissiui Sua Excellentia Supremus Camerarius Comes a Czernin sibi a Sua Majestate injunctum haberi annuntiavit, ut Al­tissimo Nomine, pro gloria et incolumitate Nobilis Nationis Hungarae libationem faciat, quo dicto, idem sublato poculo, id ipsum facto quoque praestitit. Tandem Suis Majes* tattbus recedentibus, et prandio absoluto, nos quoque horsum reversi sumus.

Next

/
Thumbnails
Contents