Borcsiczky féle ügyben Nemes Nyitra Vármegye részéről jelen országgyülésére felterjesztett sérelem tárgyában alázatos felvilágosítás: / [s.l.] / [s.n.] / [1843]
23 Partium AA. post interventam partim Revocationem, partim vero Depositionem unice relate ad inactionatam Portionem Paruczensem Michaele Borcsiczkyanam Patri ejusdem Antonio—juxta Divisionales sub Nr. 14-0 inductas obventam atque teste provocato sub Nr. 5-o Ignatio Borcsiczky modernae Partis I. Genitori impignoratam stabilito—Portionibus proin Alexandri Borcsiczky Bobrovnikiensi—item et Jaszayana nec eidem implexis, sed et teste'Producto sub Nr. 5-o distincto onere affectis existentibus —partitionem quampiam Summarum subversari haud probaretur, infundate obmotam et unice in remoram Causae praesentis Annos jam 30. excedentis tendentem Contra Judicatum Exceptionem rejici — Realitate vero Actionalis Pignoris et annualium Conditionum evolutione Documento sub Nr. 5-o Quiditate porro et qnantitate ejusdem Provocato sub Nr. 14-o Devolutionem Pignoris idmodi ad manus suas Parte J. nec controvertente, quin imo iteratim ac postremis quoque Allegatis mediantibus recognoscente plene comprobata — Partem eandem J. liquidationem post ternas eatenus latas monitorias Judiciarias Sententias institutuere intermittentem , Spectata quoque Causae praesentis aetate in remissione Actionalis Michaele Borcsiczkyanae Patri ejusdem Antonio juxta Divisionales sub Nr. 14-o in nobilitari Vico Parucza obventae ac in provocato eodem sub Nr. 14-o uberiis circumscriptae Portionis erga inhaerentis eidem conformitate provocati sub Nr. 5-o Bis mille tinorum Summae depositionem Judliter convinci — Liquidatione de caetero legitime liquidandorum — prout et meliorationum ac deteriorationum Cognitione et respectiva imputatione atque supputandorum supputatione ad actum Executionis relegatis — ita etiam eventualibus ac Executionalibus expensis in salvo permanentibus, atque limitationi Exequentis Judicio delatis, legalem fine exequendorum executionis exmissionem decerni — Anno 1830 die 29. Maii. Deliberatum est. Interpositam per Partem J. Apellatam in sensu legis extra Dominium admitti Processumque praesentem in forma solitarum Sententionalium Parti A. extradandum placidari. Joannes Uzsovits, Inc. Cottus Nitriensis ord. VComes mp. — Thadaeus Thuróczy, Inc. Cottus Nitriensis ord. Judlium m. p. — Paulus Merey, ejusdem Inc. Cottus Nitr. Jurassormp. Anno 1831 die 4-o Maii in superiori Civitate Nitr ia Inclyto Comitatui nominis ejusdem ingremiata Levata est Causa Oppositionalis: Nobilis Dominae Aloysiae Borcsicyky rgregii Domini Joannis Gusztényi de Thés Conthoralis Domicellae item Josephae Borcsiczky, qua scilicet utriusque Egregii condam Domini Michaelis Borcsiczky ex nobili condam Domina Josepha Luzsiczky Filae et AA. Contra et adversus Egregium Dominum Stephanum Borcsiczky relut J. Anno 1834. die 7 a Junii. Deliberatum est. Parte J. Facti sui oppositionalis Rationes in sequentibus concentrante l-o Quod Procedens Judicium in Processu Fundamentali Partem J. sufficienter haud audiverit, imo defensae media directe praepediverit — 2-0 Quod Documenta in Causa Fundamentali per Partem A. inactata, quia coram Judicio collata cum Partibus II. communicata non fuerant, et per Extractum non vero per Extensum inducta forent, pro scarteticis habenda sint, ex quibus sententiae Judiciariae ferri nequeunt. 3-o Quod occasione attentatae Executionis Summa Investitionalis debite uti debuisset oblata non sit, ac per oblationem Banknotarum veluti obligatorialium privati Austriaci Banconis Summa Investitionalis, quae in conventionali moneta intelli— genda fuisset numerata non fuerit. — Parte vero A. erga adductas Rationes oppositionis praevias sequentia reponente, et quidem ad lum quod Pars I. principale Productum Processum quippe fundamentalem sub Nr. 4-0 NB. non obstante Causae hujus per 3 Terminos , et 2. Intercalaria Juristitia apud se detentione non pervolverit, atque ideo, in Revocationem sub Nr. 6-o Producti, qua per crassum duntaxat Advocati Partium A. errorem citra omnem vel a procul, ad meritum pracallati Processus Fundamentalis nexum, ad hunc Processum Fundamentalem improcessuati Pagina Processus sub 4. NB. 138i institutam non impegerit. — Ad 2am Quod cum Pars A. praeattactum Productum sub Nr. 6-o Pagina 138a sub Nr. 4 revocaverit, actionemque Fundamentalem, in quantum ibi Portio quoque Jaszayana implecteretur, legaliter deposuerit, et actionem suam praecisive duntaxat ad Portionem per Praedecessorem condam suum Antonium Borcsiczky Pignori locatam restrinxerit, Productis praeallati Processus Fundamentalis, ipsam Portionem Jaszayanam ferientibus otiosis evadentilus ea in origine, ant per extensum producere necessarium non fuerit, Cardinalia antem acta et producta, exquibus in merito ejusdem Processus fundamentalis ferendum fuerat Judicium supermanserint —ad 3um Quod Pars J. etiamsi occasione liquidations Investitionen! suam, quantum ad ipsam monetae speciem non remonstraverit, neque praevigentia Finantialia systhemata pervertere possit, si tamen occasione tentatae Executionis oblatam Summam in Conventionali moneta sibi persolvi petiisset, sine omni difficultate talem in locum Schaedarum Banknotalium, quae utique per totum Regnum ubique sine exceptione acceptantur, accipere potuisset, desiderioque ejus certo satisfactum fuisset. Quibus ad invicem combinatis, ac in Judiciariam discussionem sumptis, siquidem e Relatorio Testi-6*