Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

7 Testimoniales — quibus banc circumstantiam inseri oportebit — libere pote­rii discedere. §. 5. Quod si autem quispiam Dominorum Terrestrium Colonum suum ultro etiam detineret, contra illum Actio Fiscalis ad desumtionem 200. florenorum, in medietate Judici, alia vero medietate detento Colono cedentium, et refusio­nem causandorum damnorum, ac expensarum locum habebit; et vice versa: Co­lonum citra memoratas Domini Terrestris Dimissionales, aut Vice-Comitis Te­stimoniales recipere, sub eadem 200. florenorum poena, actoratu Fisci Magi­­stratualis desumenda, et in rata media Judici, altera vero Cassae Comitatus do­mesticae cessura, strictissime vetitum esto. §. 6. Si vel numerosiores, vel plane omnes loci alicujus Incolae, Domicilia sua deserere intenderent; ut primum ejusmodi conatus Domino innotuerit, ad exigentiam Art. 35. 179°/, casum talem sine mora competenti Jurisdictioni dete­get, haec vero in causam, et originem — tam Incolis, quam et Domino Terre­stri suo modo auditis, — solerter inquiret, et si fundatae quaedam rationes ad­ducerentur, easdem opportunis modis tollere contendet. Hoc non succedente, Comitatus id ipsum cum subversantibus circumstantiis — re interea integre ser­vata — Consilio Locumtenentiali Regio insinuabit. §. 7. Cum condigna merces laboris, in meliorationem Constitutivi Sessionalis impensi, justam Colonorum in sensu 30. III. proprietatem constituat, ne eosdem vel hac, vel legali migrationis beneficio frustrari contingat, dispositione 40. I. in salvo permanente, uni cuique Colonorum aut Inquilinorum admittitur: ut prae­­habitas in fundo Investituras et Meliorationes, una cum beneficio usufructua­­tionis Sessionis, et Constitutivorum Colonicalium ope liberae emtionis, et ven­ditionis, proprio Domino Terrestri, Communitatibus item exceptis, in alium quemcunque transferre possint. Ad effectum nihilominus hujus requiritur; a) Consensus Domini. — Ne tamen arbitraria, et injusta ejus denega­­tione scopus praecarius reddatur, casus justae recusationis reducuntur ; intuitu Vendentis, ad Casum manifesti defectus, intuitu vero Ementis, ad casus illos? in quibus amotio Colonorum locum habitura est. b) Inprotocollatio. — Quo fine Protocolla in uno Exemplari penes Dominum, in alio vero penes Communitatem Loci conservabuntur, et in singulo emtionis-venditionis Casu Contractus, cum praescitu, et respective consensu Domini Terrestris initus, per extensum inseri, titulo autem Inprotocollationis 60. partem Summae venditionalis Emptor Domino dependere debebit; eo subjun­cto, quod si Inprotocollatio culpa ementis Coloni intermittatur, Contractus pro nullo sit habendus. §. 8. Diserte declaratur: omnes ejusmodi emtiones et venditiones, salvo Jure Regulationis, Dominis Terrestribus competente, intelligendas venire; quamobrem: a) Ejusmodi Emtiones-venditiones commassationi nullatenus obstabunt. B *

Next

/
Thumbnails
Contents