Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

22 obligatio haec non peeunia redimi, neque per substitutionem alterius expleri po­terat, prouti et ejus vestigia reperiri, quales novi reditus Aerario Regio in Sa­lis, Auri, Argenti, et aliorum metallorum fodinis articulo 30: 1492. addicti ex­stiterint, et quod in coordinatione administrationis proventuum Regiorum plus vice simplici SS. et 00. Regni partem habuerint. Tristis illa situatio, inquam Hungária per infaustam ad Moháts cladem conjecta exstitit, sollicitudinem SS. et Ordinum Regni provocavit, atque ideo sub initio statim adepti per gloriose Regnantem Augustissimam Domum Austriacam Gubernii circa defensionem Regni serio agebatur, et cum aetate hac continua ge­rerentur bella in Tabulis legum plurima reperiuntur, quae circa defensionem Re­gni longa annorum serie constituta sunt. Temporibus unice Ferdinandi 1-mi in 18. Comitiis incirca biscenteni con* diti in rem militarem praeexistunt Articuli; copiosae in his generales, et parti­culares, personales, et portales Insurectiones decretae, gentiumque continua in­­tertentio disposita fuere, et ferine nulla praeterit ere Comitia absque contributio­nis, et subsidiorum oblatione. Anno 1537. praeter subsidium a singulis colonorum domibus ad particu­larem gentium Dominorum, et Nobilium intertentionem oblatum, coloni, et in­quilini per duos florenos nemine excepto, Rona autem Regalia ad instar aliorum Nobilium dicanda ordinantur. Plebani, Capellani, et Altarium Rectores per 3. flnos conti ibuebanf. An­no 1542. iterum offertur unius fini subsidium per colonos, et inquilinos solven­dum — ex parte autem Dominorum terrestrium ex propria bursa perennalis co­lonorum suorum aestimationis Sexagesima, prout etiam ex parte Nobilium unius Sessionis atque Civitatum 60 ma pars valoris rerum mobilium contribuitur, — nonnullae interim Civitates defixum equorum numerum praestabant. — Taxaban­tur praeterea negotiatores cives, et opifices a mercede servitorum suorum, iis­dem imputandorum; prout et Praepositij Canonici, et alii Ecclesiastici pro ser­­vitoribus suis taxam de singulo floreno 5 nummorum pendebant. — Exteri autem mercatores quadragesimam partem suae substantiae contribuebant. — Eodem hoc anno in Conventu Posoniensi a colonis 2 floreni per vices, a Dominis et Mobili­bus possessionatis ante dicta 60. pars pretii aestimationalis in duabus ratis, äNo­bilibus vero unius Sessionis, ratione exugesimae* denarii 50 exigebantur. Subsequo anno 1543. Art. 10. duorufii florenorum in colonis nemine ex­cepto in duabus ratis desumendum subsidium per Dominos terrestres percieba­tur, reservatisque apud se 75 denariis, alios 5 denarios hujus subsidii, ad Comi­tatus necessitates, residuos vero 20 denarios Camerae administrabant. Plebani au­tem, Capellani, et Altarium Rectores 10-mam partem redituum suorum contri­buunt, prout et subsequis annis diversae contributiones per colonos praestandae pro necessitatibus expeditionis offeruntur. Pluries in Ferdinandeis Legibus hac aetate occurrit generalis Praelatorum, Baronum , et Magnatum atque Nobilium personalis Insurectionis exemplum, dum viritim ad proprias expensas sub poena confiscationis bonorum, aut capitis, per capita in campum prodire jubentur; particulares autem Insurectiones dum nem­pe perieulo Patriae viciniores Domini, et Nobiles, caeterique Status Regni per­sonaliter cum gentibus suis, hosti semet opponere debebant, saepius decreta fu­isse Articuli 16: 1537.4: 1553. 10: 1554. 22: 1556. 2: 1557. et 13: 155i).per­­hibent. — Dum autem personalis ordinabatur Insurectio ferine semper et gentes, quae saepissime continuo intertenendae decernuntur, levari debuerant; diversa tamen in proportione jam a 10 Sessionibus, et quidem eorum Nobilium, qni in­fra hunc numerum Jobbagyones habebant, in unum connumeratis, — pluries a 20. mox a 25. colonis, seu portis unum equitem bene armatum, — mox a 100 colonis duo, alibi tres, aut in confiniis, aut penes gentes Regis propriis expensis

Next

/
Thumbnails
Contents