Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

Jn objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum, sub proxi­me praeteritis anni 1827. Comitiis perlato Articulo 15. in cujus sequelam Sub- Deputatio haec sui exmissionem obtinuit, id constitutum habetur: ut iis etiam, quae antiis 1807. et 18ff hoc in merito elaborata sunt, relatione item ]>cr Depu­­tationem regnicolarem super Bander iis in sequelam Articuli L 1808. praestita, in subsidium vocatis, ulterior provisio eatenus proponatur : qualiter personalis Ao bilium Insured io, et respect iva Bander ia necessariis adminiculis instructa, provisa , et ad casum necessitatis in sensu Legum parata reddi queant; memora­to autem Articulo 4. 1808. exmissae rcgnicolari Deputationi injunctum fuerat, ut objectum Banderiorum in spiritu Articuli 8. 1715. exigendorum e.r legum codi­ce, actis publicis, et credibilibus historiarum monumentis evolvendo, tam eos, quos huic obligationi in seusu prae citat i Articuli, subjectos inveniret, denominet, quam proportionem eatenus, et modum proponat, atque opinionem depromat, qua­liter Decimam, habentes ex mente legum relate ad defensionem Regni a Decimis tractandi veniant. In tam gravi, et omni sub respectu nimis salebrosa materia, quam huc­­dum ex numerosis quamvis magna eruditione conspicuis, et viris in Patria« re­bus versatissimis nominatae Excelsae regnicolares Deputationes ad plenam satis­factionem Comitwrum enucleare et exhaurire nequiverant, ea, quae legibus his ultro desiderantur, praestare, momentosissima profecto huic Sub-Deputationi obtigit provincia, quae quidem post tentamina adeo eminentium virorum de feli­ciore operis sui successu exigua tenetur spe; eoque unice erigitur, futurum cer­tissime sapientissimis praesentis Excelsae Deputations regnicolaris consiliis, ut remansi in opere suo hiatus suppleantur. Ne interim Sub - Deputatio praescripto harum ipsarum legum definitae exmissioni suae ulla in parte dcesset, imprimis perlustrationem omnium illorum sat voluminosorum actorum , quae sibi ex Archivis Excelsi dirigentis Dicasterii, et regnicolari, Museo item nationali, et Bibliotheca hungarica hoc fine exhibita fuere, suscepit; ast in his plerumque congestas privatorum, et saepe ab invicem discrepantes opiniones exhibentibus manuscriptis desiderata illa data, quae Systhe­­mati defensionis Regni, ac in specie Banderiorum, atque Decimarum spissis all­oquia antiquitatis tenebris involuto, sulliciens lumen affunderent, prorsus non reperit; atque ideo ut in ipso opere quo securiori procedi possit calle, 1). Cano­nico Joanni Frimni Operis Kovachichiani , cui Titulus: Defensio Patriae dedu­ctione status exercituationis in Hungária illustrata a Legibus ; — D. vero An­tonio Kajdatsy e Codice Legum de obligatione Insurectionis, Banderiorum edu­ction is , ac Decimis sub eodem obtutu sonantium chronologicus Extractus conlici­­endus, prout et eidem deductio, modum defensionis Regni olim , et nunc subsi­stentem, e Legibus aevi correspondents Historia illustratam exhibens elaboran-

Next

/
Thumbnails
Contents