Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

\ 16 limitationes jam factas levare, et insurgere debeant, et nec his sufficientibus, extunc universi Nobiles, et alterius cujusvis status possessionati Homines mo­re Exercituandum procedere teneantur. Mathias Corvinus mox in aditu Regiminis sui, anno 1159, in Conventu Szegediensi perlatis 43. Articulis per Kovachich in Vestigiis Comitiorum repro­duces, Rem militarem egregie restauravit; dispositiones ejus ab anterioribus in nonnullis differunt, utpote: quod Rex sub proprio Banderio potuerit constituere universa Oppida, Possessiones, et Provincias Regales, demptis illis, quae labo­res belli sufferunt, ad numerum singulorum 20 Jobbagyonum connumeratas, Praelatorum vero Jobbagyones sub propriis eorum Banderiis secundum connu­­merationem , — Nobiles vero Ecclesiarum more antiquitus consveto non secun­dum connumerationem, — Nobiles autem Regni Slavoniae secundum connume­­rationem reliquorum Regnicolarum exercitura teneantur. — Articulo item 3-tio statuitur, ut omnes Praelati sicuti tempore Sigismundi cum Banderio , minores vero Abbates, Praepositi, Conventus, et Capitula, et alii Ecclesiastici posses­sionati secundum connuinerationeni Jobbagyonum exercituare, si qui autem in Proventibus defecissent, illi secundum quantitatem eorum Banderia levare de­beant. — Officiales autem Regii stipendiati ipsos Jobbagyones suos secundum connumerationem praeter Banderia faciant sub Ductoribus Comitatus exercituare. Universi item Barones, et Nobiles tam majores, quam minores de sin­gulis 20 Jobbagyonibus censum Domino solventibus unum Armigerum equitem statuebant — connumeratores Nobiles Rex eligebat, et recusantem poena 50 marcarum puniebat. — Regestra connumerationum electis per Regem Capitaneis assignari debebant, arbitrio Regis erat relictum eodem anno ad tres menses, Exercituantes vel in toto, vel in parte convocare. Praelati, Barones, et Nobiles in Exercitu Regis, penes Regem praesen­tes , tantum intra metas Regni, Gentes vero illorum, tam ultra metas Regni illuc, quo Rex voluerit, intra tres illos menses integros exerciturae tenebantur, — pau­peres Nobiles numero 10 unum Pharetrarium statuebant,— eunt his connume­rabantur Nobiles etiam illi, qui Jobbagyones infra numerum 10 habebant—qui autem 10 Jobbagyones habuit, personaliter debebat exercituare — Jobbagyones unius Domini in pluribus Comitatibus existentes, sub Comite illius Comitatus exercituabant, in quo Dominus ipsorum commorabatur, — et quia ßonnumera­­tores proprriis suis expensis faciebant connumerationes, ideo ab exercituatione personali exempti erant. — Illi item Valachi, Rutheni, et Slavi, qui ad lucrum Camerae numerari non solebant, ad Exercitum connumerari debebant. — Ser­vientes Nobilium inter quos et Praediales nominantur, etsi Nobiles erant, ad connumerationem non computabantur. Articulo autem 18. id statuitur, ut si quis Nobilium Jobbagyones haben­tium ab aliquo Praelato, vel Barone, ad numerum Lancearum, aut aliter pe­cunias levaverit, ex tunc Exercituantes de connumeratione Jobbagyonum suo­rum resultantes, praeter, et ultra numerum Exercituandum ad pecuniam ac­ceptam eductorum teneatur facere exercituare sub Conductu Capitanei respe­­ctivi Comitatus, in casu denique necessitatis, si cum praevia Exercituatione hostis repelli non potuisset, ex ti.nc Universitas Regnicolarum per singula ca­pita cum equitibus, et peditibus insurgere tenebatur; prohibitumque fuit, ob­ligationem hanc exercituandi pecunia redimere. In eodem Decreto Szegediensi mentio fit stipendiorum officialium Regis, et Baronum Banderiatorum, quae in Supplementis ad vestigia Comitiorum de An­no 1504. eum annuis florenis 144,878. exponuntur. Interim jam Anno 1466. Rex Mathias in Edicto suo ad Comitatum Zem­­plinirnsem dimisso, Nobiles ejusdem juxta antiquam consvetudineiu provocat, ad faciendam Exercitutionem, et mox —

Next

/
Thumbnails
Contents