Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

12 His panicis absolvuntur institutiones de Regni defensione, ex prima Epo­cha ad nos transmissae, quibus tamen, si rerum Hungáriáé scriptoribus Pray, et Kollár fides tribuenda, egregie fundatum, et constabilitum Regnum in suo splen­dore ad seram usque aetatem, ab Hospitibus tuta conservari potuisset; — erat enim fortissimo milite provisa, — in 70. et amplius Comitatibus totidem erant bene munitae arces, praeter limitaneam militiam aderat servientium Regalium 30 millia superans, et suis stipendiis militantium virorum Exercitus, et isto etiam duplo major liberorum S. Regis, et de castrensibus exemptorum, ac utroque inulto adhuc amplior Jobbagyonum castrensium multitudo, cui denique, si gra­vior necessitas urgebat, totius Populi, veluti servientium castri, hospitum, et colonorum pars, quae jubebatur, promptissime ad arma convolavit. Sapientissima interim Arpadi, et imprimis S. Stephani instituta sensim evanuerunt, et Regnum ad tristem statum reductum exstitit; nimia namque quo­rumdam Regum liberalitate in suos clientes, et Aulae Ministros, Ecclesias, et Monasteria profusa, non tantum Patrimonio Domus Arpadianae, sed etiam Bonis castrensibus, contra disertam S. Stephani Libri 2-di Capitis 6-ti, et 35. dispositionem in possessorium aliorum transeuntibus, robur militiae ante in Jobbagyonibus castrensi­bus existens cessavit; dispendiosa item redituum Aerarii erogatione, et infideli admini­­stratione, internis Optimatum dissensionibus exortis, flore Nobilitatis in exteris expe­ditionibus immolato, statu equestri oppresso, ac secuta ex his morum depravatione, virtutem militarem molities excepit, et Respublica ad interitum properavit.—Tri­stem hanc faciem rerum Patriae complures Scriptores in Historia Colomanni, Gey­­zae 2-di, Stephani 3-tii, Andreae 2-di, et Belae 4-ti vivis adumbrant coloribus ; — ex Litteris in specie Gregorii 9-ni Papae ad Andreám 2-dum datis apparet, Re­gis hujus vix octo mille marcas argenti etulisse annuos reditus. — Kollár adfert exemplum unius Fundationis de 1138. super 59. Possessionibus Praepositurae Demesiensi impertitae, quam Bela 2-dus multis adhuc Pagis auxit. Ante cladem Mohátsianani 493 diversi generis Conventus, Abbatias, et Monasteria praeexsti­­tisse refert Kazy in Historia Regum Hungáriáé. Abalienationes horum Bonorum quae et militem, et nervum rerum ge­rendarum pro defensione Regni Regibus suppeditarunt, jam Colomannus revin­­dicare conabatur, teste Libri 1-mi Cap. 15, et 16; — Bullae autem aureae Arti­culo. 16: statutum erat, ne integri Comitatus, vel dignitates in Praedia, seu Pos­sessiones amplius conferantur perpetuo. Desolatus hic Regni status post recessum etiam Tartarorum, usque tem­pora Caroli 1-nti perduravit, sub cujus demum, et Ludovici 1-mi Gubernio Re­gnum in summum florem evectum exstitit; Ranzanus in specie in Epitome rerum Hungáriáé refert, Carolum pacis etiam tempore exercitum bene instructum sem­per habuisse; — juxta Turoczy Chroniconautem Ludovicus 1-mus etiam Exer­citum stium ad 200. plane Millia armatorum a potiori ex Militia equestri con­stantem auxit, — pars Militiae hujus e Praelatorum Baronum, et Comitum per­petuorum Banderiis , e servientibus item Regni nobilibus, et Castri jobbagyonibus (7n quantum adhuc exstitissent) quibus nulla ab Aerario inter limites Monarchiae dabantur stipendia, et aliis multis stipendio conductis Legionibus constitit. Quae interim epocha hac viguerit norma defensionis Regni consensu Re­gnicolarum praestituta? quamvis et S. Stephani, Colomanni, et subsequorum et­iam Regum temporibus Conventus celebrari consveverint, et exemplum etiam habeamus particularis Insurecfionis in Edicto Ludovici Regis de Anno 1365. ad Universitatem Comitatus de Ung directo, ut armis, equis, aliisque necessariis provisi consurgerent, Regem contra rebellem Ladislaum filium Vajvodae Trans­alpinae adjuturi — quia tamen de hac aetate paucissimas in Corpore Juris de re militari haberemus Leges, cum certitudine statui nequir.

Next

/
Thumbnails
Contents