Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831

I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione

illius a legali ordinariorum Regni Judicum revisione plane exemptae sint; cum hujus­modi partiales exenitionts, in systliematica Coordinatione ferendae universali, et lega­li provisioni nec obstare, neque praejudicare valerent, bis sublatis e re futurum rata est Regnicolaris Deputatio, ut ea, quae circa Sedium dominalium formam Appellationis­que normam, sancientur, ad praesens quoque Forum irrestricte extendantur. In horum igitur nexu proponitur. A.RVII<CUlfalD8 3» De Sedibus Dominatibus. §. I. Sedes dominates tam pro Colonis, aliisque dominali Jurisdictioni obnoxiis personis inter se, quam vero pro Causis extraneorum contra hos promo­vendis; item: pro controversiis Domino Terrestri contra proprios Jurisdictionatos suboriri queuntibus indiscriminatim; horum vero ex parte contra illum: ratione quaestionum ex nexu subditelae profluentium, deinceps quoque Forum primae Instantiae constituent; respectu tamen Nobilium, et Civium, Judicatus Sedium dominalium, nonnisi relate ad fundos Jurisdictioni dominali obnoxios, salva in reliquo Articuli 2: 1038. et 22. 1047. dispositione locum habebit. §. 2. Processus etiam Rationarii contra Officiales, et Servitores oecono­micos, reddendis Rationibus obnoxios , porro quoque coram Sede dominali per­tractabuntur, beneficio tamen Appellatae intra Dominium prosequendae per ratio­nales Officiales dominales in antecessum medio Reversalium in praejudicium Vi­duae, et Orphanorum renunciari non potest. ■» §. 3. Sedes autem dominalis e quinque adminus Judicantibus, qui nume­rus ad integritatem Judicii necessarius semper erit: Praeside nempe, duobus item per Dominum Terrestrem Convocandis, nec non Judice Nobilium et Jurassore, aeque cum voto adhibendis, atque eapropter iisdem in Causis sub Revisione Sedri­­ali voto haud amplius gavisuris, constabit. §. 4. Cui/ si Dominus Terrestris decretali Juramento obstrictus est, ipse praesidere, secus autem sui loco non alium, quam Tabulae Judiciariae Assesso­rem substituere potest, Convocatos vero e Viris Juris peritis deliget. §. 5. Ad procurandam litigantibus plenam securitatem, et in occursuris casibus indemnitatem, statuitur: ut si quis Dominorum Terrestrium in dissitis Regni partibus, vel nefors extra Regnum commorans, aut bona in Arendam lo­cans, nullam de exercendo Judicatu dominali provisionem fecisset, vel in loco

Next

/
Thumbnails
Contents