Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831

I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione

29 §. 2. In Districtu sedecim Oppidorum Scepusiensium in prima Instantia Causae pariter coram locali Magistratu decurrent, ac invia Appellatae ad Sedem pro* indáiéin; indo vero pro linali superrevisione ad Forum Judicis Curiae Re­­dae transmittentur. §. 3. Stabilita quoad reliqua Regni Fora principia, ad haec quoque Judi­cia exporriguntur, atque ita etiam procedendi ordo pro Tribunalibus in genere praescriptus, in his perinde observabitur, signanter autem in Magistratu oppida­no quinque, in Sedria vero septem Judicantes, ad integritatem Judicii necessarii aderunt, Sessiones autem Judiciorum horum sub legalibus Terminis, pro exigen­tia necessitatis celebrabuntur, cunctae denique Taxae dehinc ad concernentem Cassam publicam inferentur. Mandata Judiciaria potissimum ad supplendum legalium provisionum defectum invaluerunt, quae, cum post Fororum Coordinationem, 'et Ordinem processualem sta­biliendum superflua evasura sint, ea, quae nempe erga nudam recurrentium expositio­nem cum Clausula: Rebus sic ut praefertur stantibus, per ordinarios Regni Judices, eorumque Protonotarios dimitti solebant, pro futuro tute sufferri possunt, quod ut clara lege constet proponitur sil De sublatione Mandatorum Judicialium. Mandatorum Judicialium, erga expositionem Recurrentis cum Clausula salvifieatoria dimitti solitorum necessitate, penes modernam Legum provisionem, demtis solum Renovatorio-Executoriis de caetero haud subversante, eadem in futurum pro sublatis declarantur. Post interventam Anno 1723. Fororum coordinationem, id continuo curabat ad­ministratio publica, ne idonei Advocati deessent, quibus Causantes facultatum, omnium Jurium , vitaeque suae tutelam tuto credere possent. Quo amplior est eorum Regnicolis utilem operam navandi campus, tanto magis interest, publicam illorum existimationem, qui munere suo rite fuguntur, inviolatam servari, quoque facilior est Advocatis fiduciam Partium deludendi occasio, eo majori cum circumspectione abusus omnes, quibus statui suo derogare possent, rescindi, et pro re nata puniri oportet. Igitur opus eorundem co­ordinationis cui Carolus VI-us, et Augusta Maria Theresia Annis 1727. et 1769. suis ad Curiam Regiam Rescriptis initium fecerunt, gloriose regnans Sua Majestas Sacratissima, pro sua a Majoribus haereditata in omnes Reipublicae partes sapienti providentia, con­­sumavit, quae Instructionem pro Advocatis per Curiani Regiam Anno 1798. elaboratam Anno 1801. approbando, subinde vero Anno 1819. id disponendo , ut in posterum Ad­vocati tantum coram Curia Regia, et Tabula Ranali examinentur, et adjurentur, recen­tissime autem modum quoque rigorosi tam verbalis, quam scripti tentaminis instituendi praescribendo, tum de eo, ut ad munus hoe, quam maxime idonei adlegantur, cum et­iam, ut adlecti officio suo cum utilitate Partiiyn fungantur, sapienter prospexit. — Ex Op.Jur. /. 8.

Next

/
Thumbnails
Contents