Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831
I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione
'21 gravio, tantus Fundus facile conflabitur, ut ex eo Forum Tavernicale modernis temporum adjunctis adeomodandum, in qualitate stabilis Judicii facile subsistere possit, nec amplius unam Civitatem prae alia, quod per usitatam arbitrariam Deputatorum evocationem facile evenit, gravare oporteat, sed potius onus solvendorum stabilium Assessorum omnes Civitates proportionale ferre possint. Ex bis proinde motivis censuit Regnicolaris Deputatio Sedem Tavernicalcm pro futuro quoque conservandam, et pro Foro appellatorio cunctarum etiam Personalitiaruui Civitatum destinandam, nihilominus ita coordinandam esse, ut stabile Judicium constituat, quod sub Terminis generalium Regni Judiciorum consideat, per accessionem Caurum ex Personalitiis Civitatibus appellandarum, sufficientes occupationes obtenturum. Quod ut scopo suo respondeat , velut appellatorium exigente necessaria numeri Judicantium gradatione, habitaque etiam ad numerum Articulis Juris Tavernicalis 11-mo, et 12- mo praescriptum reflexione, ita constituendum censetur, ut Praesidio Tavernicorum Regalium Magistro, aut eo impedito Vice-Tavernico competente. !._) Ad integritatem Judicii septem Judicantes adesse debeant, et ne defectus quispiam emergere possit. 2.) Octo stabiles Assessores e gremio Civitatum,unde caeteroquin hucdum etiam Deputati exclusive mittebantur , e diversisque Regni partibus, Tavernicorum Regalium Magister, qui jure Deputatos pro arbitrio evocandi hactenus utebatur, proponat, per Regiam Majestatem denominandos, bisque accedat Notarius, quemadmodum nunc, ita in posterum quoque per Praesident deligendus, Sententionales expediturus, et Protocolli, Archivique curam habiturus. 3. ) Iu casum vero legalis impedimenti actualium Assessorum, numerus ad integritatem judicii necessarius, e locali, vel vicino Magistratu civico, per Praesident compleatur, denique % 4. ) Consessus Judicii Tavernicalis pro commoditate Partium , et pluralitate Civitatum , in partibus Cis-Danubium situatis existentium , Pestini celebrentur. 3.) Appellatae ductus ex Sede hac Articulo 9: 1807. stabilitus, ut quippe Causae ibidem decisae in via ulterioris Appellatae pro superrevisione immediate ad Tabulam Septemviralem transmittantur, nullam alterationem requirit. Denique 6.) Secundum modernam consvetudinem in Sede Tavernicali , partim Notarius, partim Assessores Causas in extractu referunt, quem morem pro facilitanda Causarum relatione, pro futuro quoque coaddito retinendum esse censet Regnicolaris Deputatio, ut Assessores pro referada, Praeses deligat. 7.) Pro adjumento Fundi solvendorum dictae Sedis Individuorum deservient etiam Taxae judiciariae, quae proinde omnes ad Cassam inferri debebunt. — Ilis igitur conformatus proponitur.