Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831
I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione
ír A 2i 3* a © ® 9 3T7» De Tabulis Judiciariis Partium Regni Danubianarum, et Tibiscanarum, §. 1. Tabulis Districtualibus Litigantium commoditate ita exigente, pro futuro sublatis, in locum earundem substituuntur duae Tabulae Judicariae, una Partium Regni Danubianarum, altera Tibiscanarum quae Pestini Consessus suos per legales Judiciorum Terminos celebrabunt, et partim primae Instantiae, partim in designatis Causis Appellationis Fora constituent. §. 2. Quaelibet autem harum Tabularum consistet e Praeside, et minimum decem Assessoribus possessionatis, ac Juris Patrii exactam notitiam habentibus. §. 3. Praeside Tabulae legitime impedito, vel absente, Officio ejus primus Assessor fungetur. $. 4. Ita tamen, ut ad integritatem Judicii septem Judicantes necessario adesse debeant. §. 5. Appellatae Causae in extractu, reliquae vero per extensum referentur, elaboratione, et relatione earundem iis, quos Praeses e gremialibus Assessoribus pro ratione necessitatis, sufficientes constituet, incumbente. §. 6. Pertinebunt vero ad Tabulas has, qua primae Instantiae Fora, praeter Causas ex puritate Statutionis, Causas item, ubi Contradictor suo, et haeredum suorum nominibus reali actioni locum faciens, successive absque haeredibus decedit, talique ejusdem Contradictione evanescente, prius per eum impedita Statutio pura emergit, sequentes etiam, in quantum substratum litis pluribus Comitatibus Partium Regni Danubianarum, aut Tibiscanarum adjacet, Causarum species, utpote: Causae successionis, et divisionis bonorum mobilium, et immobilium, Rectificationis item , ac novae Divisionis. Processus ad correctionem Executionis, nec non ad Reexecutionem, et dandam Oppositionis rationem, renovationemque Sententiae ex Causis coram iisdem Tabulis in prima Instantia decisis, enascituri, • Ad implementum Contractuum, bona, aut quaecunque objecta, practonsionesque exinde profluentes concernentium directi. Op. Jur. I. 1}