Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831

I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione

15 §. 0. Ad integritatem Judicii in Sede hac Judiciaria adminus septem Judi­cantes, in numero eorum intellecto etiam Praeside necessarii erunt. §. 7. Pro oculata autem, uti et Executione, aliisque extra faciem Judicii suscipiendis judiciariis functionibus, Magistratuales nonnisi personae exmittentur. §. 8. Ita coordinata Sedes Judiciaria in legalibus Terminis pro exigentia necessitatis quotidie etiam considebit, neque Commembris, nisi Currentia nego­tia praevie expedita sint, a loco Officii recedere integrum erit. Tabulae Districtuales in moderna consistentia, seu situs earum, seu restricta agen­dorum sphaera spectetur, ita comparatae esse non videntur, ut scopo, ad quem in pro­movenda justitiae administratione opus Fororum coordinationis tendit, subservire pos­sent, lias igitur abrogandas esse censet Regnicolaris Deputatio; verum cum complures decurrant Causae, quarum substratum pluribus Comitatibus adjacet, proinde nec ad Ta­bulam Regiam, alioquin nimiopere praegravatam, utiliter transferri, nec Comitatuum Sedriis absque periculo inducendarum cumprimis in Executionibus perplexitatum subor­­dinari possunt; cum praeterea Tabulam Regiam numerosis octavalibus Processibus, et copiosis tam civilibus, quam criminalibus , in via appellatae eo deductis Causis revi­dendis per ipsum physici temporis defectum sufficere prorsus non potuisse, moramque ordinarii justitiae cursus huic praegravationi adseribendam esse, notorium sit, atque adeo eidem opportunis mediis, quae in legem non impingant, et ad praevigentem etiam usum, quam fieri potest proxime accedant, alleviamen procurari debeat, hocque scopo exemplo Articulorum G-ti 1528. 48: 1503. 5: 1608. 126: 1647.41: 1649: 32: 1662. et 9-ni 1807. nonnullas Causas ad alia Fora transferre intersit, quarum Substratum aeque pluribus Comitatibus adjacere potest, sed praeterea Sedes Judiciariae Comitatuum ple­­rormnque caeteroquin Causis ad earum Judicatum spectantibus tantopere occupandae sint, ut plurium adhuc Causarum dijudicatione amplius citra periculum universalis omnium , coram illis decursurarum Litium retardationis gravari nequeant; ex his considerationi­bus necessarium videbatur, ut in vicem abrogandarum Tabularum Districlualium , alia Fora erigantur , quae etiam Causas a Tabula Regia abstrahendas in parte judicent. Ad horum nempe provinciam in prima Instantia decidendae referrentur omnes omnino Cau­sae , ex puritate Statutionis, et ubi ex defectu Contradictoris evanescit contradictio su­scitata, quae nempe Anno 1715. quasi proprio jure Tabulis Districtualibus admensae sunt, ac insuper reliqui etiam Processus Articulo 28: 1715. recensiti, nec non a Tabula Regia Judiciaria recenter quippe Articulo 9: 1807. ad Tabulas Districtuales translati, in quantum substratum eorum pluribus Comitatibus ingremiatuin esset. A Tabula porro Regia ultro adhuc abstrahendae censentur Causae civiles pignorum, in quibus partitio Summae subversatur, quantitas namque oppignoratorum bonorum, et valoris correlata proportio sine juris radicalis discussione, eadem plane ratione, sicut in divisionibus oc­casione sortium elaborationis erui potest; ad invalidationem item fassionum ex neglecta praemonitione, quae ex iisdem plane principiis, ex quibus transvestitio conditionum pi­­gnoratitiarum , tractatur; tum Causae ad excisionem Quartalitii principaliter directae, et novae Divisionis; dum enim foeminae Quartalitium quaerunt, jus exclusivum masculo­rum recognoscunt, adeoque qualitatis bonorum discussio necessaria non est, sed illud so­lum , an — Quartalitium jam solutum sit, quaeritur, in nova demum divisione aeque non de jure, sed de substantialibus erroribus, quemadadmodum in primaeva divisione ex usu tantum agitur; quibus proinde praerecensitis Causis Tabulae Regiae Judicatum necessario baud requirentibus, Regnicolaris Deputatio easdem pro ratione situs bonorum 4*

Next

/
Thumbnails
Contents