Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Gymnasii

41 cetuntur* utroque Gvmnasii anno diligenter erunt explanandae, venientque Archeo­lógiáé noiniue. §. 102. Quaenam ex institutione Logicae redundet utilitas, quisque facile perspiciet, si considerarit in decursu Gymnasii ejusmodi oportere tractari studia, quae rectum omnino rationis deposcunt usum. Igitur statim principio proponenda erit Logica quaedam, tamquam in Retlioricam introductio sic adornanda, ut ejus­dem ope Juvenes ad cogitata sua recte ordinanda praeparentur, reliqua autem cum ipsa Rhetorica ut ordo feret, pertractentur. Quae porro de modo breviora themata concinandi, argumenta compositionum perquirendi, et exercitiis stylum formandi praescribuntur, magistris ipsis utique haec doctis relinqui tute possunt, alioquin haud digni, qui scholis his praeficiantur. In lingua graeca sita sunt quidem ipsa cunabula omnis verae et solidae Erudi­tionis limatissimique gustus ac svavitatis, quare optatissimum esset, ut divinum pene hoc idioma , nullus nostratium ignoret. Fatendum tamen est, in concursu tot aliarum summe necessariarum disciplinarum, ac linguae cumprimis patriae dilatandae necessita­te, vix quidpiam temporis scholis Gymnasiorum suppetere, quod linguae graecae cum fructu impendi possit, et ideo illa instar studii extraordinarii ad Academias et regiam Scientiarum Universitatem remissa fuit. At quia complura e lingua graeca per omnes la­te disciplinas diffusa, latinitati arcte jam adeo innexa sunt, ut sine iis Poetae praeser­tim Classici latiui intelligi prorsus non possint, cumque hellenisnK, achaismi, aliique Graecis proprii loquendi modi in Syntaxi latina ceteroquin doceri debeant, ipsi etiam ru­dimenta linguae graecae huic adeomode implectentur ita, ut Juvenes ad stadium hoc ex asse in altioribus tractandum, debite praeparati accedere possint. Ilaec igitur erit §-phi praetensis enunciatio. §. 103. Cum lingua graeca latinae multipliciter innexa, adjutricem eamque utilissimam Seien!iis humanioribus operam praestet adeo, ut sine illa Poetae prae­sertim Classici latini vix intelligi possint, rudimenta ejus in compendium redu­cta, utriusque classis Humanitatis auditoribus illa in mensura tradentur, quae dif­ficultatibus formandi elegantioris sermonis latini, intelligendoruinque authorum classicorum latinorum dispellendis sufficiat, Juvenesque ad studium isthoc inAca­­demiis continuandum praeparet atque incitet. §. 104. Historia naturalis tanto majorem a nobis curam deposcit, quanto plures sunt ejus opes in Hungária. Excitabuntur ergo Discipuli ad contempla­tionem naturae, ostendentur illis tria Regna eo prorsus ordine, quo solent distin­gui, et primo Gymnasii anno regnum duntaxat animale; altero dein regna vege­tabile et mineralium in censum institutionis vocabuntur. Ebi autem agetur de homine, ea etiam proponentur, quae ad valetudinem vitamque producendam emo­lumento esse possunt. — Adjumento hic erunt aliquae rerum naturalium colle­ctiones et iconismi, quorum conspectu Juventus absque magno memoriae phanta­siaeque labore discet sensim naturam nosse, primordiaque haec venturis annis suapte ultro producere. / §. 10Ő. Studium Historiae jam nunc reliquis adjicere convenit, ac proin quae ad civilem, ecclesiasticam et literarium Patriae, ditionumque caesarearum notitiam pertinent, compendio exhibere, quod facile obtinebitur, si Historiae Hungáriáé politicae suis locis ea convenienter addita fuerint, quae Rempublicam sive sacram sive literariam respiciunt. In tertia vero Historiae domesticae perio­do, gestis eorum Regum, qui simul erant electi Romanorum Imperatores, ea quo­que adnectentur, quae in augusto hoc Principatu gesserunt. Geographia totius orbis terraquei quadriennium aut etiam quinquennium omni jure deposcente, Geographia orbis etiam antiqui innectenda hic praescribitur. Si sub illa Op. Literar. 11

Next

/
Thumbnails
Contents