Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Scholis Grammaticis

35 §. 67. Studia occiipationcsque hujus anni sunt: a) Doctrina Religionis Christianae; prolusionesque ex Historia Rihlioave­teris et novi Testamenti. b) Exercitium lectionis et scriptionis in typo et scripturis variis, idque in Lingua latina et hungarica et aliis quae sunt ’in loco vernaculae, speciatini attendetur ad pronunciationem genuinam, et scribendi rationem rectam niti­­dawque. c") Exponentur Principia Linguae latinae, et eousque deducentur, ut ty­­rones praecipuas sive odo partes Orationis dignoscere, et qui sunt felicioris inge­nii , verba etiam in breves simplicesque Sententias componere noverint. d) Interponetur Studium Arithmeticae et ordinate per suas species pro­positis in Tabula exemplis tractabitur. e) Explanabuntur principia Linguae hungaricae in tantum, ut Schola­res breves facilioresque sententias partim componere, partim analytice expla­nare sciant. Adhibebunt vero Magistri in explanatione quarumvis harum Disciplina­rum, modum, mensuram et linguam illam, quae intuitu uniuscujusque in gene­rali Studiorum norma indicata habetur. Distributio horarum et Studiorum erit ubique eadem. Ceterum Magistro­rum est videre, ubi et qua in parte, quave de causa deficiant Discipuli, et illi dis­ciplinae plus operae impendere, in qua defectum observaverunt. Videatur ad calcem Tabula sub Numero VII. Caput III. De norma Studiorum in Scholis Grammaticis Anno secundo. 68. Si ea quae de ratione scribendi jam fuere praecepta adcurate praestentur, fieri non potest, ut Tyrones plerique huc translati, scripturam non adierant satis castigatam: accedit nunc etiam exercitatio domestica in scribendo, cum Scholarum tempus aliis impendi debeat Institutionibus. Scripturae tamen hae domesticae quavis hebdomada publice in Schola recognoscentur. §, 69. Postquam Adolescentes primas numerorum integrorum species hucdum sibi reddiderunt familiares, danda hic erit opera, ut jam et in fractionum tractatione erudiantur, ad ductum Libelli, regulas et exempla, accuratasque de­finitiones et inde pendentes praeceptorum demonstrationes continentis. §. 70. Nihil est quod teneris mentibus magis infixum haereat, quam re­rum gestarum memoria, quas oportunissime in Historia Riblica invenient, quae cum scientia Religionis Christianae ita est connexa, ut hic jam ubi Adolescentes ad pleniorem Catechismi sui notitiam pervenisse sunt censendi, utilissime narrari, et non ultra differri possit. Ut tamen imbecillitas Discipulorum adjuvetur , consectaria ex narratione qualibet suapte fluentia, epilogi instar, ubique sub­nectantur. §. 71. Obtinget «anno isthoc Tyronibus, Hungáriáé Provinciarlimque ei­dem adnexarum Geographia, ac primum quidem proponetur Mappa universalis terras has in partes coloribus distinctas exhibens, transibitur porro ad subdivisio­' 9 *

Next

/
Thumbnails
Contents