Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Scholis Grammaticis

33 $. fili. Usum porro Linguae germanicae in negotiis quotidianis in Com­mercio interno et externo praecipuum , ac proinde vel propter ipsum quem sub communi Principe cum austriacis habemus nexum, librosque in omni genere prae» stantissiinos, admodum utilem esse, nemo non ridet« Quamobrem curandum, ne usquam desit, qui eandem his qui discere voluerint tradere optato cum fructu possit, utque huic etiam linguae exercendae occasio aperiatur, iis in Regionibus, quibus lingua hungarica nativa est, adolescentibus hujus bene gnaris, liberum erit studia, quae secus hac Lingua tractabuntur, idiomate sive hungarico, sive etiam germanico referre. Studium Historiae naturalis nova ratio educationis scholis grammaticis attri­buendum non putabat, eo haud dubie consilio, quod scholas has secus etiam sufficienti­bus disciplinis gravari adinvencrit, scientiamque hanc paulo jam maturiori ingenio ac judicio Humanitatis Studiosorum reservandam esse existimaverit. In hanc sententiam tanto alacrius abivit haec Deputatio , quod recensitis motivis pondus accesserit ex illa scholis vernaculis facta provisione, ut pueri ad illas confluentes, elementaribus vitae quotidianae potissimum adeomodandis Ilistoriae naturalis cognitionibus imbuantur. Qui­bus consentanee §-phum hunc ultro hic permanere nequire suapte consequitur. Tametsi Historia Hungáriáé in utroque Systemate literario, jam in scholis gram­maticis ediscenda, postea vero in Humanioribus paulo auctius iterum recoquenda postu­letur , spectato tamen quod teneriori aetati procurari intenditur alleviamine, et Linguae hungaricae qua tractari deberet apud Neo - Grammaticos sufficienti nedum firmitate , ad. scholas duntaxat Humaniores restringenda videtur. Ut enim ex Historiae patriae studio, solida quaepiam in Juventutem redundet utilitas, non jejuna eventuum, nominum, da­torumque chronologicoritm recensione absolvatur, resque unice sit memoriae, oportet; at dum causas eventuum poscit, hosque ex illis longius saepe remotis deducit, vitae ma­gistram se constituat est necesse, quae intuenti speculum objicit, in quo virtuti, etsi aliquando praemium non tamen posteritatis applausum ; sceleri vero nunquam, nemesim defuisse conspiciat; inde mensurus quae sibi sectanda, quae vitanda sint exempla. Verum maturiore haec aliquantum indigent Judicio , quam quod apud hanc aetatem aut perquiri aut inveniri valeat. Proin, etsi pueris in scholis vernaculis elementa aliqua proponi de­buerint, ne ex illis discedentes omni plane historica cognitione destituantur, Historia ta­men Patriae c scholis Grammaticis opinione hujus Deputationis resecta, proin et consti* tutio rcspectivi §-phi exmissa est. §. 63. Ad Geographiam quod adtinet, perspicuum est, hunc esse eidem finem praestitutum, ut adolescentes Regionis quam in examen vocant, plenam adipiscantur cognitionem. Quare ne Institutio ejusdem a proposito aberret scopo, in mentem identidem venire debere, in scholis his erudiri Cives Hungaros, Pa­triae cumprimis et Regionum confinium Juribus vel maxime austriacis subjecta­rum cognitione esse imbuendos. Tradent itaque magistri geographiam lingua hungarica, et dum in descriptione patrii soli pervenerint ad locum eventu quo­piam claro aut funesto notatum, brevem hujus narrationem adjicient; curabunt attamen delectum vel maxime eorum faeere, quibus adolescentes inflammentur ad servandam Principi fidem, ad amorem et obsequium Patriae, aliasquo bono cive dignas virtutes. Triennio quo Grammaticae Cursus terminari in ulterioribus dicitur, substituen­dum erit Quadriennium, nam perbene observat nova ratio educationis, „tantum tempo­ris spatium non esse praeter modum facile perspecturum qui animum adverterit, ad ae­tatem et vires adolescentum ad scholas confluentium dispares variamque Industriam ; expenderitque praeterea Linguarum in Hungária vigentium, atque ideo non parvam in communi Institutione remoram facientium diversitatem, disciplinarum item verant illam quidem sed necessariam disparitatem, aliasque Scholarum occupationes et exercitia, quae omnia id efficient, ut non tam cursim quam pedefentim procedatur, et maturitas lon­giori nonnihil tempore, majoreque labore comparetur.“ —At e converso, licet nova haec ratio educationis Classem Grammatices infimam seu ita dictam elementarem , dudmn e Scholis latinis profligatam, apposita sane rerum conversione iisdem iterum adjungat, at­que hoe ex obtutu aditum, ad eas jam transacto nono aetatis anno patefaciat; verum cum Op. Literar. 9

Next

/
Thumbnails
Contents