Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Scholis Vernaculis

25 gravi responsionis onere, omnis in delectu Magistrorum et elargiendis habilita­tis testimoniis Jiberalitas interdicta esto; immo haee non prius extradare liceat, quam Magisterio donatum Individuum triennio probationis expleto, se eodem di­gnum esse, Testimonio localis sui Directoris probaverit. Quo vero locales Directo­res id praestare valeant, universi libro methodico expensis publicis provideantur, vel ad eundem sibi comparandum obligentur. Et quia certum esset, praeter ea quae excolendo deserviunt ingenio, cognitio­nes teclmicas, diversorum manualium laborum ac minorum industriae ramorum , inferi­oris praecipue conditionis Juventuti summe utiles esse, sequens, reflexe etiam ad pun­ctum 5. generalium Principiorum accedet dispositio: §. 39. Scholis vernaculis majorum Oppidorum ac Urbium, et Primariis, in quantum id vires dotantium admiserint, jungentur sic dictae Scholae industri­als, in quibus Juventus penes intellectualem Institutionem, in diversis destina­tioni suae congruis technicis occupationibus institui potest. Observatum dein fuit, in universa Scholarum vernacularum coordinatione nus­­piam Tentaminum qualiter peragendorum praescribi regulam, id vero, quin ad modum iliorum asservandorum specialis digressio fiat, jam vel eo nmitum utilitatis allaturum esse, si stabilitum fuerit, illis maximam tribuendam essepublicitatem. Proin haec con­stitui hic loci debere adinveniebantur: §. 40. Examina in universis Scholis his sint publica, possintque iis Parentes adolescentum, primoresque et honoratiores locorum qui voluerint, interessé. Caput VI. De Libris usui Scholarum vernacularum, necessariis. v §. 41. Ut eadem in tradendis Scholarum vernacularum Disciplinis norma ubivis locorum teneatur, nec docendi discendique ratio perturbetur, necesse est idoneos adesse Libros. Ipsa librorum horum specifica enumeratio in opere systema stabile defigente vix ac ne vix quidem esset adeomodo loco posita, verum coordinatio haec providae Guber­nationis curae tanto magis est relinquenda, quod progrediente in dies ingenii et scientia­rum cultura, libros hos de tempore in tempus revidere, ct progressibus his, evolventi­­busque semet ex iis novis atque novis necessitatibus, conformare oporteat. Sufficiet igi­tur liic in genere ad principia generalia provocare, et ea, circa quae in superioribus adhuc provisum non esset adjicere, in hanc formam: §. 42. Universi qui in Scholis vernaculis adhibebuntur Institutionum li­bri, generalibus nationalis educationis principiis, et quidem horum intuitu Pun­cto 6-to specialiter declaratis conformati erunt. In quantum vero praeexistentes, partim his, partim moderno culturae gradui, partim in praecedentibus enunciatis ordinationibus ex asse respondere haud viderentur, novorum insuper accessionis necessitas elucesceret, vehit est liber sic dictus methodicus, Directoribus et Magistris pro inviolabili regula deserviturus, liber item pro pube judaica, in quantum nonnullis e generaliter praescriptis ex respectu religionis uti nequiret, peculiariter adpromtandus, denique Grammatica hungarica eo ex obtutu , quod quam plurimae notiones adminiculo Linguae patriae dehinc proponendae et con­discendae sint, ita adcoinodanda, ut decursu triennii universa linguae praecepta 7

Next

/
Thumbnails
Contents