Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum

10 penes proportionem hujusmodi, juxta principia Coordinationis praesentis, Comitatibus plu­rima, his proxima Civitatibus, sua denique ceteris etiam Vota obventura forent, adverten­dum censetur: Morem quidem Vota per Curias colligendi antiquitus alus quoque per Euro­pam Regnis usitatum, neque apud Majores nostros prorsus sine exemplo luisse, tantum ta­men utilitatis in tractandis publicis rebus non praestitisse, ut periculo junctus ejus usus, pe­nes quem distractis in partes studiis, quisque fere sui tantum Status commodis intendit, mu­nerisque sui rationem ex bis, non autem utilitate publica aestimat, seu apud illos diuturnus fuerit, seu nunc, postquam aliae Gentes noxias ejus sequelas malo suo expertae, illum su­stulerunt, istbic non sine convulsione vigentis ad haec usque tempora Comitiorum, et ipsius etiam Generalium Congregationum Comitatuum systematis stabiliendus videatur. Quod ipsum relate ad proportionem hanc eo addito observare sufficit: quod penes projectatam numeii­­iam proportionem, obstantibus duabus tertiis Comitatuum, Civitates nunquam Voto potitu­rae essent, indueereturque incohaerens ea inter ipsa Tabulae Statuum Commembra impro­­portio, juxta quam uni sexagesimam, alteri tercentesimam ejus partem constituendi condi­tio obtingeret; utraque demum Tabula integrantem unius ejusdemque Corporis partem con­stituente, non Tabulam tantum Statuum in Curias dividi, Curiarumque correlationem ibidem defigi i verum, si huic determinandae Votorum proportionis systemati locus esse posset, id ipsum ad Tabulam etiam Procerum extendi, atque ita rem Comitialem amplioribus implicari difficultatibus oporteret» Constitutioni Patriae avitis moribus, et genuino Tabulae Statuum typo id unum maxime consentaneum est, ut Nunciis, quorum mittentes a primordio Regni, jure in persona ad Comitia comparendi fruebantur, quibusve ratio defensionis Regni, et Pro­vinciarum, per quas mittuntur, amplitudo, publicarum item praestationum quantitas, suapte praelationem tribuit, huic conveniens in enunciatione Votorum illa tribuatur praerogativa, ut si non secus, cetens tamen paribus Vota illorum gravioris esse censeantur momenti. Atque ad maxime aequanimem Bilancem hanc exacta esse videtur ea Propositio, ut cum stricta inter pondus suffragii provinciae unius prae alia proportio, sicut nuspiam , ita nec in Regno hoc ad amussim determinari possit; pluraque licet pro clavi defigendi inter eas aequilibrii fiant Projecta, haec tamen proponi facilius, quam salva consistentia, et pari Comitatuum a pri­mis inde Regni cunabulis activitate ad effectum deduci valeant; penes omnem denique im­probum licet determinandi hujus aequilibrii laborem, pro ratione tamen diversi facultatum intellectualium gradus, ex quo unum saepe a minori Provincia missum in deliberando plu­ris, quam multos alios esse, experientia testatur, omnis omnino inaequalitas nunquam pe­nitus tollenda sit; numero Comitatuum, et pari Nuncios mittendi activitate salva, cohaeren­ter ad mentem Excelsae Regnicolaris de Anno 1790. Deputation!*, singuli Comitatus ternos ad Diaetam Nuncios mittere possint. Hoc Nunciorum Comitatuum numero adoptato, quoad Civitates autem constituto eo: ut quaevis in praesens usque tempus inarticulata Civitas sin­gulos mittat Nuncios: aequilibrio Votorum in Tabula Statuum ita consuletur, ut Comitatus penes unanimem etiam reliquorum Statuum dissensum, quandoque Conclusa formare pos­sint, et cum ex controverso hactenus suffragii jure promanans reactio, definita sic quaestio­ne suapte cessatura esset, praesumi itaque fundate non posset, quod omnia omnino cetera Tabulae Statuum Commembra adeo diversi ab Ablegatis Comitatuum sensus futura sint, ut non et ex his aliqui in eorum concedant sententiam, ponderi Votorum ex parte Comita­tuum depromendorum , praevia Propositio sufficiens casum in omnem praebeat praesidium. Quorum in obversum tametsi ex parte Civitatum obmoveratur: Articulo 1'■ i6c8. nullam prae­­stabilitam esse Votorum disparitatem, nec in bene coordinato Repraesentationis systemate huic locum esse posse; Principium Jurium Privilegialium StatuUm, quippe: quod ii propu­gnatores, et augmentatores Regni sint, Civitatibus, quae Industria, et Commercio augmen­tum prosperitatis publicae procurant, et tam in ordinaria, quam extraordinaria Regni defen­sione aequam partem ierunt, pari Jure convenire; Votorum Comitialium aequalitatem ipso etiam Articulo 17: 1687. et sigente jam olim parem, uti Comitatus, Nunciorum numerum

Next

/
Thumbnails
Contents