Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
De Projecto
10 hendantur; salva Civitatibus secundum solitam classificationem fundos domorum a numero quadratarum orgiarum, quas area eorum continet, taxandi facultate. ♦ §. 8. Caulibus, tabaca, aut oleribus vel agri, vel peculiares horti implantanfnr; in priori casu secundum principium 3-tium ob speciale semen distincta ru!>rica assignari non debet, secus industria pateretur; in posteriore vero idgenus horti uni, eidemque rubricae inferri possunt, sufficitque, si soli arboribus fructiferis consiti horti, qui nomine prunetorum, vel pomariorum veniunt, ab his distinguantur. Utriusque generis horti actu vigenti usui conformiter porro quoque a proventu, quem reddunt, taxandi sunt. §. 9. Ex beneficiis extraserialibus educilla, et macella, molae, rucinae, torcularia vini, lini, et canabum, arendae, aliaque idgenus, alioquin a lucro, quod producunt, quodque pro subversante casu vel e literis arendalibus, vel e sex annorum proventibus eruendum e^t, assumenda, uni eidemque rubricae tuto includi possunt, quin multiplicatione rubricarum opus magis complicatum reddere sit necesse. Uni eidemque huic rubricae inseruntur proventus, quos seu ipsae contribuentes Communitates, seu vero earum individua ex educillis, macellis, molis, runcinis, aut cujuscunque demum nominis realitatibus percipiunt, ita tamen, ut ad praecavendas confusiones in rubrica, cui nomen Contribuentium inseritur, species emolumenti, aut beneficii hujusmodi extraserialis inscribatur. §. 10. Pro sylvis, et ahenariis illa, quam hactenus occuparunt, rubrica retineri deinceps etiam potest; quum tamen in horum usu, et emolumento pro adjunctorum ratione oppido magna esse discrepantia possit, consonum aequitati fuerit, ut seu sylvarum, seu alienorum proventus suo modo eruendi in censum referantur, et destinatae rubricae inserantur. — Imo cum faventior sane illorum Contribuentium conditio sit, qui beneficio lignationis, vel arundinationis gaudent, quoniam iis tantumdem in lucrum cedit, quantum qui carent, in tegendam hanc necessitatem erogare coguntur, idgenus etiam beneficii pre aequo censendi ratio haberi in peculiari dicationis rubrica debet. §. 11. Ubi cultura apum non modicum fructum reddit, alvearia etiam dicationi obnoxia esse possunt; nam si suum industriae praemium constet, recte moderato tributo non eJangvescit. , §. 12. Opifices, Quaestores, ac Mercatores e reflexione cumprimis adL. Regiasque Civitates habita in 4. Classes referendi, totidemque his rubricae assignandae erunt, inter Quaestores, et Mercatores discrimine illo porro quoque stabilito, quod in genere sub nomine quaestorum illi intelligendi sint, qui cum pecoribus, pecudibus, aliisque naturae productis, aut etiam fabricatis, sed cum his posterioribus in frustis duntaxat ita dictum ali’ in grosso quaestum faciunt; sub nomine vero Mercatorum illi, qui cum manufactis, ot mercibus minutim commercium exercent. §. 13. Hac in dicando observata ratione, usitatae adusque dicalis conscriptionis rubricae ita reducentur, ut quarto quod praestitutum est, principio satisfiat, usuique deinceps erit Tebella cujus formular cum congruis ad praemissa observationibus subjacet sub A. Notandum: possessionum stricte curialium, vel praediorum generatim intuitu, in quibus portalis fundus nullus existit, sed inquilini duntaxat temporaneo titnlo illocati sunt, quorum instabili conditione quandoque evenire potest, ut, si demigrent, in tota possessione nihil supersit, quod ad dicalem Conscriptionem possit referri, ne in submittendo,ad dirigens Dicasterium summario idgenus pos-