Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
Projectum
7 ceptiones, tum erogationes, et frequentissimae et pernotabiles sunt, id pra .«..ea necessarium est, ut adeo singulis Cassis singuli Perceptores, cum Contraagente quisque suo constituantur. §. 12. Ne autem Cassae per indebitam erogationis assignationem detrimentum patiantur; si eveniat, ut vel Magistratus in concreto, vel Consul privative ultra activitatem lege attributam quidquam assignaret, tum onus responsionis, et quatenus levantes refundere non possent, aut non tenerentur, refusionis etiam relate ad Magistratualem assignationem eos duntaxat Senatores, qui interfuerint, atque resensum suum Protocollo inferri non curaverint; —- relate ad privatam assignationem vero, ipsum assignantem maneat; qui si idgenus positiones, via politica difficultatas, absque juris strepitu exaequare nollent, via juris conveniantur. ip á i s ana» De interna Cassarum publicarum manipulatione. §. 13. Ad rectum in tractandis Cassis ordinem haec fere pertinent: Ut ad mentem Articuli 37: 1715. ambae Cassae, contributionalis quippe, et domestica distinctim administrentur, inque hunc finem ipsae pecuniae ad diversas Cassas spectantes, distinctis cistis includantur, vel in una etiam semper discretim serventur. Quoad utramque Cassam et diarium, et capitalis Officii liber separatim ducatur: post finem cujusvis anni rationes rite reddantur, — interea vero de progressu incassatiopis, et statu Cassarum periodicae relationes suis locis praestentur. De Cassa Civitatis contributionali. §. 14. Quod Cassam contributionalem concernit: perceptio ejus potisitnum ex obtingente titulo contributionalis praestationis, huicque junctorum quae supra memorata sunt accessoriorum, in cives contribuentes quotannis adrepartitae provenit, et haec per Tabellam confrontationalem legitiinatur. — Si extraordinariae perceptiones incidant, quoad singulas magistratualis ordinatio exhibenda est, evigilaturo utique Magistratu, num rite omnia rationibus inducta habeantur ? Quum quaevis relaxata, et acceptatio vicem praestationis subeat, ad perceptionem spectantis, ast simul viceni erogationis, Perceptori ad liquidationem deservientis, suapte intelligitur, impertitam cuiquam civium relaxatam tam ad perceptum, quam erogatum induci debere. §. 15. Erogationes praeter systematice defixas, nullae, nisi quae ad intertentionem Militiae vel deperditas referuntur, fieri a Perceptore possunt. Atque hae etiam erga praehabitani duntaxat magistratus, aut in casibus extraordinariis, moram non ferentibus; interimalem Consulis assignationem, in subsequa magistratuali permutandam; — quia tamen assignatio consensum solum superioritatis ad