Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

De Projecto

8 5-to Dicalis Conscriptio formalis, pro trienni spatio deservilHra, quarto quovis anno, hujus vero revisio, ac rectificatio singulis annis peragatur; mox quantitas dicarum , et has feriens tributi pars suo modo defigatur, atque contri­buentibus prout eorum quemque respexerit, tempestive nota reddatur; enim vero quum tam domesticarum apud Jurisdictiones necessitatum status, quam numerus dicandorum objectorum quotannis variet, horum sane ad dicas facienda reductio intermitti nequit, neque defigi pro stabili potest, quid a singulo dicandorum ob­jectorum solvendum veniat? tanto magis itaque adeurandum est, ut et dicatio, et individuális repartitio tempestive fiat, haecque singulis debite innotescat. §. 3. Secundum haec principia e numerosis, quae adusque viguerunt di­calis Conscriptionis rubricis porro quoque retineri possunt sequentes: I-ino Rubrica personarum. Huic ita distinguendae, ut parte alia Mares, alia foeminae comprehendantur, inscribuntur Libertini, Coloni, Inquilini, subin­­quilini, servi, famulique, viduae matres familias, et ancillae; — non tamen Uxores, vehit separatam a patre familias operam vix praestantes, nec personae adolescentes, quae 16-um aetatis annum nondum adtigerunt, neque senes CO-um supergressae, aut ad mendicitatem ob corporis defectum redaGtae. Quantum merendi modum in mercenaria manualium operarum, ac vec­turarum locatione, fructuosaque quorumvis productorum distractione subsisten­tem attinet, quum hic diversus et quoad loca, et quoad personas existat, im­primis Jurisdictionum sit ea providentia, ut ante omnia medio solennis e generali Congregatione exmittendae Reputationis in conditionem singulorum locorum, omniaque illa adjuncta, a quibus merendi modus, hujusque major vel minor opor­­tunitas dependet, sedulo inquiri, et exacte dispicienda conscribi, sibique referri curent. Adjuncta hujusmodi possunt vel in ipsius Jurisdictionis gremio, vel in proxima alterius vicinia existere; debent vero pro talibus reputari: navigabilis fluvius, vel Canalis; Civitas, Emporium, ductus viae Commercialis, majora pro­montoria, manufacturae , fabricae, et quaevis alia Instituta, consumptionem au­gentia, et conductionem manualium opeiarum, ac vecturarum exposcentia; co­gnita autem ex hujusmodi conscriptione quorumvis gremialium locorum merendi oportunitate, eaedem Jurisdictiones in generali, peraeque finem in eum prae­stituenda Congregatione, cunctis ab inde profluentibus beneficiis ex aequo pensa­tis, loca idmodi in totidem, quot recta exaequatio requirit, cl,asses, gradualem progressivamque dicationis proportionem subituras, adeoque ante dicationem determinandas, dispescent, atque in specie designabunt: quae loca, ad quam pro suppetente modo merendi classem referenda sint: et cum adjuncta quae classifi­­cationi locorum quoad oportunitatem modi merendi pro basi inserviunt, mutari possint, factoque hoc praestabilita modi merendi locorum categoria alterationem deposcat, Jurisdictiones, ante peragendam statis temporibus dicalem conscriptio­nem, eandem Classificationem locorum in revisionem sument, et prout subortu adjuncta, et aequitatis ratio exegerit, rectificabunt. Quia vero in eodem etiam loco singuli contribuentes ex communi locali merendi occasione non aequalem capiunt partem, illorum etiam pro ratione, qua semet modo merendi impendunt, et fructus, quem exinde participant, sub dicali Conscriptione classificatio, et tam relate ad manuales operas, quam et vecturisa­­tionem in tres classes partitio instituenda veniet. Iluic scopo inserviet rubrica: de modo merendi, rubricam personarum secutura, bipartita, in quantum is vel in manuum opera, vel in vecturisatione consistit, et, in quantum contribuentia individua ad tres classes referri poterunt, utrinque ad tres columnas, classes designaturas, subdividenda. — Hujusmodi autem individuális classificatio e Fassiouibus oujusvfs loci primorum, coacoolarum

Next

/
Thumbnails
Contents