Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
Projectum
17 á-to. Exsolutio passivorum Comitatus Capitalium, si quae essent. Ilie Perceptor tabellam debitorum Comitatus, quae eidem ineunte anno extradari solet, ratiocinio adneotat, positiones ab se expunctas erogato inducat, factamque solutionem pro re nata vel quietantia interimali creditoris, vel relutis, amnystiandisque originalibus Comitatus obligatoriis legitimet. 6- to. Exsolutio Interusuriorum. Distingvantur autem Interusuria pro depuratis Capitalibus soluta, ab illis, quae pro nondum depuratis soluta sunt, et suo modo legitimentur. 7- mo. Expensae in captivos factae, quae in speciali Tabella rationibus adnectenda liquidandae sunt. 8- vo. Erogationes in res scriptorias specifice designandae, et rite comprobandae. » 9- no. Erogationes in structuram, et reparationem aedificiorum publicorum factae, quarum intuitu adnotatur: si pecuniae pro sumtibus aedilibus particulari cuipiam rationanti anticipato datae sint, ejus etiam particulares rationes adnectendas esse. 10- mo. Sumptus in reparationem viarum, pontium, aggerumque ministrati; hic quoque in casum anticipationis factae concernentium individuorum redditae eatenus particulares rationes adnecti debent. 11- mo. Pecuniae in casibus extraordinariis e Cassa hac domestica, in subsidium Cassae contributionalis translatae. 12- mo. Bonificationes quarteriorum militarium locis contribuentibus parato aere factae. 13- tio. Erogationes miscellaneae. Hanc rubricam omnia illa ingrediuntur, quae sub praeviis erogationum speeiebus non comprehensa, parato e Cassa solvuntur; si attamen materia inciderit, plures diversasque superioribus species involvens, hae disjungendae, atque siugillatiin, numerieeque exponendae forent. Posthaec sua serie percensendae veniunt imputationes, et acceptationes ex quanto in perceptum sumto defalcandae, utpote: 14- to. Supererogatum anni praeteriti concernentibus locis juxta rubricam, f)-am Tabellae confrontation^ imputatum. 15- to. Acceptationes deperditarum militarium, et praejuncturarum Magistratui Comitatus praestitarum, hac conformiter ad rubricam 8-vam tabellae confrontationalis exponendae sunt, — Reflectitur una species hic attactas in rationibus intra lineas separatim assumi, et dein summarie in columna erogationum exponi debere. Isthuc pariter referendae veniunt relaxatae propter damnificationes, et inexigibilitates, locis quibusdam contribuentibus per Comitatum impertitae, iisdemque in Tabellae confrontationalis rubrica 8-va imputatae. lfi-to. Reales defectus ad perceptum sumti, quatenus repertis medio tempore documentis vel in publico diluti, vel per altiorem resolutionem relaxati essent. % 1 * * ■ „ 17-ino. Restantiae exhaerentes cum provocatione ad tabellae confrontationalis rubricam 10-am exituandae erunt. — Quodsi praeter ordinariam perceptionem aliae etiam restantiae, e. g. praedecessorum ad perceptum sumtae, complanatae nondum essent, illae quoque in erogatum, ast in subsequis rationibus rursus in perceptum assumi debent. §. 38. Rationibus praesignato modo adornatis in puhlieo exhibitis, Comitatus censoriam Reputationem ordinabit, cui rationum Exactor dillicultatcs erueti-Commissariaticum II, 5