Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
Projectum
15 Quoad perceptionem Cassae contributionalis. 1- mo. Assumatur remanentia Cassae ex conclusione rationum anni prb oris eruta, seu summa parati aeris, quae tempore conclusarum rationum in cista praesto fuit. 2- do. Restantiae secundum Tabellae confrontationalis rubricam peunltimam, apud Communitates locorum exhaerentes. 3- tio. Imposita contributionalis anni ejus, ad quem rationes referuntur haec perceptionis positio Tabella repartitions fulcienda erit. 4- to. Supererogatiim locorum contribuentium pro anno eodem, si quod in ultima Tabellae confrontationalis rubrica expositum esset. 5- to. Reales defectus per factam Perceptoratus convictionem recogniti, qui si c pluribus positionibus consistant, aut ex plurium annorum rationibus eruti sint, distinctim accensendi erunt. 6- to. Extraordinariae ad Cassam hanc influentes perceptiones. 7- mo. Pecuniae in casibus extraordinariis in subsidium Cassae hujus translatae. 8- vo. Acceptationes commissariaticae illorum naturalium, quae ad intertenendum militem e Cassa Comitatus aere parato coempta, et consumta sunt. Si praeter has aliae etiam perceptioni adnumerandae positiones occurrerent, eae quoque subnectendae erunt. Quoad erogationem Cassae ejusdem. §. 35. In genere observatur: positiones erogationum e summis rubricarum libri Officii debere constare, esse autem in hoe praecipuas: 1- mo. Pro summis ad Cassam bellicam in aere parato administratis, quae secundum tenorem commissariaticorum computuum hibernatis, et aestivalis, in forma producti adnectendorum, binis positionibus exponendae erunt. 2- do. Pro positionibus paratae pecuniae ejusmodi, quam Perceptor erga praeviam Provincialis Commissaritus assignationem, et snbsecutam Comitatus determinationem assignatariis exsolvit: et in computu commissariatico in defalcationem Quanti contributionalis acceptari procuravit. 3- tio. Pro naturalibus juxta computus commissariatlcos Militiae stativanti, transennantique per communitates praestitis. Adnotatur: acceptationes naturalium per communitates praestitorum ab iis quae ex Cassa Comitatus empta, praestita, acceptataque sunt, distinctim inducendas esse. 4- to. Pro summis pecuniariis, ex acceptatione idgenus naturalium sumtibus Cassae domesticae comparatorum provenientibus. 5- to. Pro summis pecuniariis, quae in casibus extraordinariis, Cassae con-tributionali mutuatae, subinque refusae fuissent, subnexa specifica Cassae, unde mutuatio facta est, indicatione. (i-to. Pro restantiis contribuentium locorum hujus anni, in qua exponenda erit summa, quae in penultima Tabellae confrontationalis rubrica continetur. 4 *