Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
Projectum
13 Rubricae denique erogationum pariter eaedem in hoc Officii Libro esse debent, quae in annuis rationibus, extraordinariis etiam titulis hue intellectis, occurrere sveverunt. Quoad rubricas perceptionis libri Officii Cassae Comitatuum domesticae. §. 30. Intuitu rubricarum perceptionis libri Officii sub Nro IV-to adjacentis, quae a littera A. usque I. inclusive rubricis libri Officii Cassae contributionalis similes sunt, idem, quod supra de his dictum, observandum est. Ad rubricam sub K. inserendae erunt acceptationes militarium deperditarum, praej uncturarumque Magistratualibus praestitarum, relaxatae item propter daninificationes, et fatalitates quascunque obtentae, et inexigibilitates; — Denique in rubrica sub L. summae, praecedentibus tribus columnis sub H. I. et K. contentae, in unam summam contrahentur. In eruenda sub finem anni restantia, aut supererogato, id, quod supra, tenendum erit. Paginas praestationem impositarum ad Cassam domesticam continentes, sequentur paginae extraordinariarum , quae occurrerint, perceptionum, quae velut eventuales, cum huc determinari nequeant, id quoad illas in genere odnotasse sufficiat, quod singulae idgenus perceptioni distincta pagina destinari debeat. Quoad rubrieas erogationis libri Officii Cassae domesticae. ? §. 31. Harum intuitu idem, quod supra ad rubricas erogationis libri Officii Cassae Contributionis expositum est, observandum erit, ad rem exemplis etiam illustrandam , paginae quaedam libri Officii sub Nro IV: — I—6. suis cum titulis exhibentur. De Confrontatione libellorum. §. 32. Ad comperiendum id, qua fide, quaque accuratione Perceptores creditum sibi aerarium administrent, ceu ordinarium medium reddendae per eos statis temporibus rationes, — ceu extraordinarium vero inopina aerarii manipulationisque visitatio inservit. — Quandoquidem normalis Perceptorum in Comitatibus functio eo cumprimis refertur, ut restandis, quae proximo anno mansissent, recte computatis, obtingentia cnjuslibet Loci in calculum conformiter repardtioni sumatur, supererogata anni prioris, itemque praestationes vel parato aere, vel per intertentionem militis factae, contribuentibus rite imputentur, relaxatae bonificationesque, ad erogatum positae, libellis illorum, qui has e Cassa domestica obtinuerunt, debite inscribantur, ac demum cunctis praestationibus, et imputationibus a competentia subtraetis, quantum restantia cujusque Loci, quantum supererogatum efficiat? exacte eliquetur, facile perspicitur : reddendas rationes proposito scopo parum esse corresponsuras ; nisi ita instruantur: ut Perceptores, praevia rite exeeutos esse, iniri inde certitudo possit; hoc itaque consilio tabella confrontationalis, fundamentum rationibus datura, e libris Officii quoad ambas Commissariaticum. II 4