Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

2. Projectum

N bibendus videretur, exccutores neutiquam a Perceptoribus pro arbitrio exmit­­tantur, verum exhibita Vice-Coniiti restantium Communitatum et restandarum in singulis consignatione, hic causa executionis ineundae congruas apud concernen­tem Judlium dispositiones faciat, qui novum quodvis aggra vi um, excessumque sollicite cavendo, effectum illarum procuret, desuperque ad Vice-Comitem referat. §. 18. Jam quod collectionem Tributi, immediate ad aerarium Comitatus faciendam concernit; universim defigatur, ut Judices, Incassatoresque Commu­nitatum menstruas Contributionis ratas conformiter ad dispositionem §. 7-mo con­tentam triduo ante finem cujuslibet mensis ad concernentem Cassam inferre, ul­tima vero mensis die particularium Cassarum Perceptores, quidquid pecuniarum praesto habuerint, ad generalem Cassam administrare strictim teneantur. Siqua in Jurisdictione particulari Cassa non existente, Contributio directe ad Cassam generalem solvenda esset, pro ratione extensionis Comitatus plures dies pro fa­cienda incassatione, cum speciali designatione, quaque die quae Comunitates ad­­ferre pecuniam debeant ? praestituantur. Cum evenire saepenuinero soleat, ut in ratarum solutionibus a Contribuen­tibus jam plus, jam minus pensitetur, ne per arbitrariam, ad hanc vel illam Cas­sam a particularibus Perceptoribus tribuendam destinationem, defectus in alterutra Cassa possit emergere, de eo providendum erit, ut Summae integram utriusque Cassae obtingentiain non aequantes, habita ad necessitates Cassarum, et localia adjuncta reflexione, quoad fieri potest , aequa proportione dividantur, ambaeque Cassae participes reddantur. <S a ip ® u» an, De secura Cassarum publicarum manipulatione. §. 19. Tractando aerario securitatis non parum locus, plurimum perso­nae, quarum fidei creditum est, tum vero modus, in tractando usurpatus, pos­sunt conciliare. Respectu ad locum habito, necesse est, ut Cassa in Domo Comitatus et contra incendii, et contra expilationis pericula assiduo, et vigilanter custodia­tur; nihil pecuniarum extra conclave officii percipiatur, adlatae vero confestim suo loco condantur, recludanturque. §. 20, Personae, quae procurationi Cassarum admoventur, requisitis prae­­dit ae dotibus sint, oportet; eligantur viri probitatis, parsimoniae, diligentiae, atque dexteritatis laude conspicui, ducendorum calculorum, obeundaeque rei ae­rariae periti, praeterea possessionati, aut secus ita valentes, ut in casum emer­suri fortasse cujuscunque defectus, huic facile sarciendo sint. — l)e cujus faculta­tibus in securitatem Cassae deservituris satis ad publicam notitiam haud constaret, Perceptoris officio admoveri nequeat, nisi Cautionem omnino acceptabilem prae­staret. Cum exploratum multiplici usu habeatur, contraseraturam, contrasigna­­tionemque (Controlleriam} securitati aerario adserendae eximie inservire, bini in singulis Comitatibus deinceps creentur Perceptores, et titulo et salario pares; quo­rum alter Contributionalem Cassam, Domesticam alter creditam sibi habeat, ita ut simul alter alterius Contraagens esse, contraseraturam tenere, invicem invigi­lare, atque omnia simul gerero , et adeurare teneatur.

Next

/
Thumbnails
Contents