Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super Objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fűskút / 1831
9 rinn, reducendarum \el augendarum Parochiarum normam constituit, et, opinione Deputations hujus, ceu intento scopo, rectisque dispensationis Fundi Religionarii principiis, consona, porro etiam retinenda censetur; eo solum hic adnotato : quod facta inter primaevae ejusdem Dcputationis Relationem, qua 330. adhuc Curatores animarum introducendi restare perhibebantur, et modernum Parochiarum statum, combinatione, ad defixum cotum in 4767. Curatorum numerum, de praesenti duo duntaxat individua desiderentur, qui tamen numerus, respeetu multiplicatae, ab eo tempore populationis, pluribus centenis foret adaugendus. Ati 3-um An occasione regulationis Parochiarum adinventa nomenclatio Localis Capellam', cum longe minori dote , ac Parochi neo-introdneti provideri solent, ultro quoque locum habere possit? Deputatio Ecclesiastica Anni 1791. ejus fttit opinionis: nomenclationem Localis Capellani, compluribus Jurisdictionibus vel ex co , quod Canonicis, et Patriae Legibus ignota esset, minus arridentem, abrogandam, eosque Parochorum nomine aeque compellandos , ac eadem cum Parochis Congrua dotandos esse. E contra benigna Resolutio Regia memorata , nomenclationem hanc retinere voluit; utpote: quod iis, quo initia curae animarum iu Localibus Capellaniis ponunt, differentia aliqua Congruae ad exactius implendam pastoralem obligationem, inotivo futura, et ad amplius Beneficium meritum esset praebitura. Mox attamen ope benignae Resolutionis Regiae Anno 1803. sub N. 20966 et 20967. intimatae, Locales Capcllaniae ubi absoluta earum esset necessitas, in Parochias converti, ubi vero commode fieri posset, in Cooperaturas potius transformari jubebantur, sicque ct ipsa Localium Capcllanoruin nomenclatio desiit. Qua in re Deputations quoque praesentis judicio nihil censetur innovandum. Ad i-tum An principium illud, ut avulsae licet Filiales , Parocho tamen antiquo j a quo avulsae sunt, competentias praestare teneantur s subsistere possit ? aut an non expediat fortasse Parochias juxta principia per Dominos Dioecesanos antehac observata , ita s fatim dividere, ut (Parocho antiquo bene caeteroquin dotato) cum avulsione Filialium beneficia etiam er his Filialibus obvenientia avellantur9 et novo Parocho titulo dotis adtribuantur ? vel an non pro futuris saltem vacantium Parochiarum casibus principium supradiclum statui possit? primaeva illa Deputatio recensitis variis Jurisdictionum hac de re opinionibus, statuit: Paroehis novis, proventus suarum Communitatum, ea ratione esse addicendos, ut hi Parochis antiquis titulo cessorum sibi proventuum, totum, ct duntaxat id, quod in fassionibus, per ipsos elicitis, exponebatur bonificarc teneantur, interveniente vero morte, vel mutatione antiqui Parochi, illos duntaxat proventus Successori ejusdem addicendos venire , qui illi Expositurae, postfactam jam divisionem inhaerent; et si quid ad complementum Congruae ex Fassionibus deesse compertum fuerit, ex Fundo religionis esse supplendum. Memorata e contra benigna Resolutio Imputationescousque consueta methodo factas tamdiu observari praecipit, donec plene probatum foret, Fundum religionis ad bonificandas decedentias Congruarum antiquis Parochiis Matribus competentes, sufficere.— Sua interim Majestas Sacratissima medio alterius ddo 15-tae Aprilis 1800. Nro Locumtenentiali 8351. ct ddo 10. Junii 1800. Nro. 12,798. intimatae benignae Resolutionis, eam pro similibus in regulatione Parochiarum occursuris casibus praescribere dignata est normam, hodieduni vigentem: ut antiquis Parochis, a quibus nonnullae Filiales avulsae, proprium localem Curatum acceperunt, prachabiti proventus ad quos titulo canonicae Investiturae jus nacti sunt, integri relinquantur; quodsi vero ad avulsas hujusmodi filiales canonice introducti non fuissent, universi ad has pertinentes reditus, neo erectis furatis applicentur, ac si liao ratione antiquae Curatiae Parochus infra systematical» Congruam redigeretur, ad hujus vires e Fundo religionis supplementum sortiatur. Op. Fccl. 3