Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super Objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fűskút / 1831
5 Ex Saecularibus autem tres nonnisi sunt, quae hic peculiarem subeunt considerationem: í'undatio quippe Szccsényiano-Kollonitsimna , Cassa redemptionis Christianorum e jugo Barbarorum „ et fundus abolitarum Confraternitatum civilium, de caeteris enim posteaquam per Deputationem Ecclesiasticam Anni 1791. ostensum est, legata, et fundationes in specifico pro certa pauperum classe factas , post tempora Divi Josephi Ii. priori administrationi restitutas fuisse, atque ad mentem Fundatorum tractari; illas vero, quae in genere pro pauperibus factae sunt, cum Instituto pauperum systematic conjunctas esse, et aeque in provisionem pauperum adeoque menti Fundatorum conformiter converti: Deputatio haec Regnicolaris eo minus quidquam ulterius sibi agendum arbitrabatur, quod censeat modum, et ordinem determinandi, qualiter Fundationes idgcnus ad mentem Fundatorum dispensandae sint ? ad potestatem exeeutivam pertinere. Fundationis Szócsényiano-Kollonitsianae praesens status ex informatione Exactoratus R. Locumtenentialis ea de re praestita dignoscitur videlicet a) Capitalium elocatorum Summa constituit . . . 269,788 fl 4J xr Cui si adjiciantur anticipationes fundo Studiorum factae cum . 6,825 — — prodit Summa totalis . . . . . . . . . 276,613 11 4-i- xr b) Annua e censibus perceptio facit .... 6,749 ft 21 xr c) Ex censu domus militari Statui cessae , et ex arenda fundi allodialis proveniunt annue . . . . - . . 1,156 fl 16 xr in Summa 7,905 11 37 xr d) Erogationes in Stipendiatos Nro. 115. qui numerus Anno 1817. stabilitus est, Stipendium unius a 60 florenis computando, universim facit ......... 6,900 fl — xr e) Erogationes aliae ........ 967 fl 19 xr insimul 7,867 11 19 xr Proinde annue remanent 38 fl. 18 xr. Quia vero ad reparationes aedificiorum de praesenti requirerentur 7,022 fl. 27\ xr. hae autem reparationes e remanentia praesuscipi non possent, altiori loco dispositum fuit, eousque donec sumptus in praevium finem conflati luerint, a suppletione vacandarum in Stipendiis supersedendum esse. Jam . cum inde ab Anno 1785. administrandae hujus fundationis forma adeo immutata sit, ut juxta destinationem Fifndatorum prior illa pauperum in communi provisio , reduci vix amplius possit; secus autem, quoad substantiam, menti eorundem Fundatorum satisfiat per Stipendia pro pauperum provisione dari solita, opinione Depuiationis hujus Regnicolaris , Fundatio haec sub administration« dicasteriali, cum ea tamen, quam Deputatio Ecclesiastica Anni 1791. Sacris Curionibus, circa pietatis exercitia, ex mente Fundatorum injungi voluit, vigilantia, porro relinquenda, ipsa vero eximia haec Fundatio, majoris securitatis gratia , simili ratione qua id in postremis Comitiis, relate ad Fundationem Bibitsianam, et Kiralyianam factum est, constabilienda foret. Caeterum ea est mens Deputations hujus Regnicolaris , domum fundationalem Posoniensem , cum adjacentibus amplis fundis hortisque modo, quo fieri poterit, meliore, quoveocius distrahendam. et pretium ejus in capitale convertendum venire; potissimum propterea, quod conservatio harum aedium ipsi Fundationi gravi oneri sit, et detrimento: siquidem ab his per Statum militarem, titulo census nonnisi 156 fl. 16 xr. annue pendantur, ad reparationes vero jam de praesenti 7,022 fl. 27| xr. requirantur. Quantum ad Cassam redemptionis Christianorum e jugo Barbarorum ? vigore benignae Resolutionis Regiae ddo 25-tae Novembris 1783. dispositum fuit: ut abolito Tnnitariorum ordine, illud, quod in Belgio bono eum successu constabilitum est, redemtionis Systema introducatur, universaque Trinitariorum , paitim pio eoium interten ne, partim pro Captivorum redemptione destinata summa, Iunno reliBionis, iac cn Op. Eect. 2