Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super Objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fűskút / 1831

Opinio Deputations Regnieolaris per Art. 8-uni 1827. ordinatae, super objectis Eccle­siaticis, et Fundationalibus. Articulus C7-US Anni 1791. Deputationi Ecclesiasticae ejus temporis tractandum injunxit: 1- tno Circa petitam Ordinum religiosorum restitutionem. 2- do Ita etiam aliarum piarum Fundationum. 3- tio Circa praeferentem regulationem 5 et dotationem Parochiarum utriusque ritus Catholici i citra novum aggravium Aerarii, Dominiis terrestralihus et contribuen­tibus invitis imponendum. Itaque Deputatio Ecclesiastica Anni 1791. haec objecta secundum omnes suas partes, atque ea etiam, quae cum illis intimiorem nexum fovere adverterat, pertra­ctavit. Praesens Deputatio Regnieolaris singula haec^denuo secundum praescriptum Art. S-vum 1827. ac insuper ea etiam Postulata, et Gravamina, quae inde ab Anno 1790. in comitialibus Actis, ad Operatum deputationale in Ecclesiasticis et Fundationalibus rele­gata sunt, in pertractationem sumpsit: habito imprimis respectu mutationum, quae seu obtutu benignae Resolutionis Regiae, erga Operatum Deputations Ecclesiasticae Anni 1791. ad Exc. Consilium R. L. H. die l5-ta Januarii 1802. editae, seu ex aliis causis,ab eo inde tempore intervenerunt. Et quidem ... . - • -I. De petita Religiosorum Ordinum restitutione. Cum per benignum Rescriptum Regium ddo 12-ae Martii 1S02. N. 2272. Ordines Benedictinorum , Praemonstratensium, et Cisterciensium in integrum suis cum Fundatio­nibus , et juribus possessionariis, restituti sint, injuncta illis obligatione in Gymnasiis, aliisque publicis Scholis, cuilibet Ordini assignatis, Professores, de suo Ordine inlcrtc­­nendi, cumque porro tum Praemonstratenses, tum Cistercienscs a dependentia, quam al» exteris Abbatiis habebant, immunes jam effecti sint, judicio Deputationis hujus Regnieo­laris sua Majestas Sacratissima, primaevae illius Deputationis Ecclesiasticae hoc in merito manifesto desiderio deferendo., legalia Regnicolarum hac in parte desideria explevit. De caeterorum abolitorum Ordinum Religiosorum, aut Conventuum restitutione agere, prorsus supervacaneum existimat haec Deputatio Regnieolaris, postquam Conven­tus et Monasteria in alios usus conversa , bona vero , et fundationes illorum in saluta-1 *

Next

/
Thumbnails
Contents