Relatio Excelsae Regnicolaris Deputationis in re Metallico Montanistica Regni Hungariae Articulo 9. 1827. exmissae. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

VII tenia Gravamina, quonam Articulo, vel protocollari Deciso supe­rata, aut quorsum relegata sint, quaeve nefors adhuc superanda re­starent? qui nobis Tabellare Schema Gravaminum et Postulatorum in saepefato Indice contentorum exhibuerunt, quod cum modum pertractatorum Gravaminum apprime ostendat, hicce sub .||||* advo­lutum Serenitati Vestrae Caesareo Regiae ea cum humillima re­flexione substernit isthaec Deputatio — Gravamina et Postulata, * aut Vota Urburariorum, in quantum eadem adhuc superata non fu­isse c Relatione Urburarialium Deputatorum evenisset, Nro Pro­tocollari 253. dilucidata, et secundum desiderium eorundem termi­nata esse. Denique Quarto. Delatae sibi obligationi etiam intuitu removen­dorum impedimentorum Rei Metallicae, et mediorum ejusdem pro­movendae pro modulo virium satisfacere cupiens haec Deputatio, penes Elaborationem Articulorum eo etiam advertendum existima­vit , ut per ipsam Legum provisionem, et impedimenta removean­tur, simulque media statuantur, quibus Res metallica ad eum us­que gradum efflorescat, qui feraci tantopere Minerarum Telluri hungaricae correspondent — ac licet non vanam spem foveat ea­dem haec Deputatio, stabilitis projectatis Codicis provisionibus, impedimenta gravissima remotum, et media evehendae altius Fo­dinarum Culturae vel eo ex fundamento propinatum iri, quod Gra­vaminibus superatis — impedimentorum vis multo maxima suffe­ratur — Postulatis autem, et Votis legalitcr adimpletis, etiam me­dia promovendae Culturae exhausta esse videantur* Ne tamen et c hac in parte Officio defuisse videatur Deputatio, etiam media, aut impedimenta, quae Objectum directum Legislationis Montanisti­­cac non constituunt, protocollariter discussit — quave ratione seu via Instantiae, et Recursus, aut per Inclytorum Statuum et Ordi­num Repraesentationem Suae Majestati Sacratissimae substernen­dam, superanda venirent, adnotavit, prout id Extractus superius sub .|||' adductus abunde remonstrat. \ *

Next

/
Thumbnails
Contents