Relatio Excelsae Regnicolaris Deputationis in re Metallico Montanistica Regni Hungariae Articulo 9. 1827. exmissae. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

IV rebus saepe funestas sufferendas deservire possit. If is animata De­­putatio haec, ut Legum Montanist iearum desiderata Coordinatio sequi, Urburariorum Gravamina et Postulata ab Anno inde 1790. ad systemati cam Pertractationem hujus Deputation is sub ultimis Co­mitiis relegata sufferri, ac cuncta ea, quae Rem Monetario - Metal­licam in Regno Hungáriáé impediunt removeri, eaque induci vale­ant, quae Culturam eandem Metallorum promovere possunt, con­tinuatis usque 2-am Novembris ultimam quippe Consessus diem Discussionibus, universam Rem Monetario - Montanisticam, in re­latione ad Legislationem, praestabilitis semper Principis pertra­i ctavit, et definivit*—utve propositae Legum Provisiones intento r scopo respondeant, ac motiva etiam, quibus eadem innitantur, clare pateant, sequenti modo procedendum existimavit, ut vide­licet Primo: Adaequatam, et plenariam notitiam omnium Mate­rialium, quae ad formandas Juris Metallici Hungarici Leges, vel qua Principia deservire, vel secus utilia esse possent, ex Legibus Patriis, Ordine Maximilianeo, Protocollo, et Projecto Articulorum i prioris, Deputationis Montanisticae, Usu, etConsvetudine, Benignis etiam Resolutionibus Regiis firmatis, sibi comparet; quo fine Pro­­tocollum, et Acta prioris Deputationis lecta, et extracta sunt, Pro­jectum Articulorum 53-uin ejusdem Deputationis, cum Ordine Maximilianeo, et adnexis eidem Dillucidationibus Schemniezicnsi, et Cremnicziensi comparatum — ac omnia loca paralella non mi­nus, quam obsoleta, et antiquata — aut penitus nova praenotata sunt, quemadmodum id combinatoria Instrumenta in Actis Nr. 9. usque fi2. item 04. et 06. usque 69. ostendunt. Ut porro Secundo: Penes Materialium horum systematical!! Per­tractationem debita semper Gravaminum et Postulatorum ratio ha­beri, eisdemque medela adferri valeat, Urburariorum Deputati provocati sunt, ut Vota, et Gravamina, ac universa ea, quae Depu­­tationi huic proponenda habent, systematicc in unum Corpus colli-

Next

/
Thumbnails
Contents