Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

qua quidem aetate paucissimas referunt Legum Talmlac de Re Militari Institu­tiones, atque ideo vel maxime Historiarum monumentis erit illustranda. Secunda Epocha a Sigismundi temporibus, quibus Defensio Regni in Comitiis 1435. jam in systhema quasi redacta conspicitur, complectetur diver­sas illas subsequas mutationes, quae usque ad infaustam Cladem Mohátsien­­sem, et in specie tempus, quo Augustissima Domus Austriaca Thronum Regi­um Patriae conscendit, in Re Militari praesusceptae fuerant. Tertiam ab bine constituent usque annum 1715. momentum quippe introductae Stabilis Militiae, et Contributionis, interventae mutationes. * Ultima demum Epocha ostendet a praeindigitato tempore alteratam in essentialibus Defensionis Normam, quae usque ad praesentia obtinet. Gens Hungara, quam bellica fortitudine Patriam acquisivit, pari vir­tute ab inimicorum invasionibus securam conservare, et defendere inde ab in­cunabulis ejusdem, velut summam, et communem Gentis semet libere consti­tuentis obligationem profitebatur, idque unice studebat virorum copia florens, ut animi fortitudine hostibus suis praestet. Nobilitatem in ea jam temporibus Arpadi viguisse ex Historia 7. Du­cum, Militem vero, et Nobilem identicum fuisse, ex S. Ladislai Libri 1-miCap. 4l-mo tenemus, et prout juxta Tripartiti Partis I. Titt. 4. vera Nobilitas usu, disciplinaque militari acquirebatur, ita Hungari Nobilitatem sola obligatione militandi pro Patria definiverunt: hujus vero neglectus juxta Partis Primae Titt. 3. quia in perpetuam servitutem redigebantur, amissione Nobilitatis pu­niebatur. Praerogativa hac Nobilitari ornatos ab omni Conditionaria Servitute, ac Tributorum solutione liberos, et exemptos fuisse, noviores, prout et anti­quissimae Leges extra dubium ponunt. . Dux Arpadus vi pactorum inter gentem Hungaram, et Patrem ejus Al­mum initorum, quorum 2-do, ut Anonymus Relae Regis Notarius habet, sta­tutum fuerat, ut quidquid boni per labores Hungari acquirere possent, ne­mo illorum expers fieret, — retenta pro se familiaque sua notabili parte occu­patarum terrarum, — reliquum Regnum inter Duces Nobiles, ac Milites par­titus est, quin etiam hospitibus, securn commorantibus, Terras, et Possessio­nes magnas dabat. / r » V« ' ■ , Hinc origo , et primigenia Juris, et Possessionariae Nobilitatis adeptio, hinc bonorum in sequelam dispositionis S. Stephani L. II. C. 35. — item Co­lom. L. I. C. 20. nec non Andr. 2-di a. 4-ti ad coronam devolutorum subin ena­tae Collationes, et Donationes Regiae repetendae veniunt. < * ' .. T m • Patriam sub Ducibus jam in minores Provincias, juxta flumina, quae singulae Tribus accolebant, divisam fuisse, Constantinus Porphyrogenitus nar-10

Next

/
Thumbnails
Contents