Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830
/ Hinc illud nectit corolarium, quod praeter illos, qui in usu pristino explendae Banderialis obligationis permanserunt, antiqua Limitatio locum habere nequeat. Ad hanc cathegoriam recidere censebat Sub -Depufatio in Croatia Episcopum, et Capitulum Zagrabiense, et nonnullos saeculares, intuitu autem Praedialium in Hungária Archi Episcopum Strigoniensem, Episcopum, et Capitulum Jaurinense , Archi Abbatem Montis Pannoniae, — his adeoque öbligationem Banderialem porro quoque imponendam esse opinatur eo observato; ut omnes Nobiles Praediales, et Libertini, etsi medio tempore aliud tractamcntum obtinuissent, Legali obligationi plene restituantur, dispositione hac ad Regna Croatiac, et Sclavoniae quoque extensa. Jam quod 3-am quaestionem, novamutpote in spirituLegum suscipiendam Banderiorum Limitationem concernit; opinionem suam in eoconcentravit Sub- Deputatio, quod Bonis Ecclesiarum, Majoratuum item et Senioratuum, ac fideicommissorum, nec non Bonis, seu Juribus possessionariis, Liberarum Regiarumque Civitatum extra Territoria sua tentis, in analogia antiquorum Bonorum Banderiatorum obligatio Banderialis imponi omnino possit, limitationis interim laxiorem Clavim, quam antiquitus obtinuerat, projectat, et quidem a singulis 10 mille florenis proventuum, sive e Bonis saecularium, sive Ecclesiasticorum, seu e decimis, praemissa Limitatione defigendorum, intertentionem pacis etiam tempore unius Equitis, et duorum peditum stabiliendam proponit, ita tamen, ut possessores praedesignatorum Bonorum in Casu ordinandae Insurectionis ad Cassam generalem, e qua Banderialis etiam haec Militia eotuin sua reciperet Stipendia, aequa cum reliquis Regnicolis proportione concurrere teneantur. Iluic insuper Banderiali Militiae a proventibus limitandae adlegendos censet omnes Praediales Nobiles, Libertinos, et alios, quocunque demum nomine ad militandum privilegiatos. Ratione Districtus Jazigum, et Cumanorum, Ilajdonicalium item Oppidorum, et Liberarum, Regiarumque Civitatum opinione Sub-Deputationis statuendum esset, ut tam Nobiles, quam sic dicti Redempti, in Districtibus degentes, tam ad exercituandum, quam ad militandum in casu Legis obstricti sint. Civitates autem L. Regiaeque in Personali quidem Insurectione unum tantum Equitem statuere, sed pro manutenenda interna securitate in sensu Articuli 1. 1805. a proportione numeri Civium possessionatorum tempore etiam pacis certum numerum Civium seposito in amictu omni splendore, in armis exercituare obligentur. Cum interim occasione illa, dum Relatio haec Sub-Deputationis Actis Comitiorum anni 1807. sub. NB. pag. 213. adjacens in pleno Consessu Excelsae Regnicolaris mixtae Deputationis assumpta exstitit, quaestiones circa Banderio. 2 * 7