Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830
siri Jobbagyonibus (in quantum adhuc exstitissent) quibus nulla ab Aerario intra Limites Monarchiae dabantur Stipendia, et aliis multis Stipendio conductis Legionibus constitit. Quae interim Epocha hac viguerit norma defensionis Regni consensu Regnicolarum praestituta? quamvis et S.Stephani,Colomanni, et subsequorum etiam Regum temporibus Conventus celebrari consveverint, et exemplum etiam habeamus particularis Insurectionis in Edicto Ludovici Regis de Anno 1305. ad Universitatem Comitatus de Ung directo, ut armis, Equis, aliisque necessariis provisi consurgerent, Regem contra rebellem Ladislaum filium Vajvodae Transalpinae adjuturi — quia tamen de hac aetate paucissimas in Corpore Juris de re Militari haberemus Leges, cum certudine statui nequit. Id tamen ex praedeductis indubie liquet, rem Contributionis pro ampliandis in Defensionem Regni Regiis proventibus jam eotum per Colonos et alia privilegiata Loca atque Civitales Liberas depensae Comitialiter tractatam, ex iisdem proventibus Aerarii Militiam pro Regni Defensione intertentam, huicque adlectos fuisse in Bonis Castrensibus, et Civitatibus existentes libertate donatos , Officiales item Regios cum suis servientibus, et Militibus intra Regnum erga Stipendia e Regiis proventibus obtenta, prout extra Regnum pro pecunia Regis exercitum Regium sequi, totamque Nobilitatem in casu majoris periculi et necessitatis pro Regni defensione intra limites quidem propriis expensis, extra Begnum vero, dum voluerint, pro pecunia tantum Regis militare debuisse. Altera Epocha exordium sumit a Regimine Sigismundi Regis, et in se complectitur diversas illas mutationes, quas systhema Defensionis Regni usque ad infaustam cladem Mohátsiensem necessario subire debuit. Nam aetate hac illa se mutuo excipientia cernimus rerum adjuncta, ut nunc prosperi eventus llorentem, mox adversi Patriam dissolutioni proximam reddiderint — haec enim, quae sub Sigismundo adhuc integra perstitit, jam sub Uladislao l-mo per funestam ad Varnam Cladem, et internis dissidiis ad tempus Ladislai posthumi perdurantibus multum inclinabat; — paulo post virtute Mathiae I.ad summum ilorem evecta, jam sub Uladislao 1L gravibus malis exagitata, sub Ludovico 11. au Moháts prostrata, majori parte in Ottomannicum jugum missa exstitit. Imminens Regno ab infensissimis Hostibus Tureis, Venetis, Hussitis, et Bohemis periculum videns Rex Sigismundus in suo sic compellato Ilegestro per Kovachich in Supplementis ad vestigia Comitiorum edito SS-bus et OO. Regni propositionem fecerat de Coordinanda Regni Defensione, quae Anno 143'». circa modum Exercituationis constitutos Articulos 1.2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. provocasse videtur. In hoc Rcgestro Sigismundi ab antiquo observata Lex, et Consvetudo memoratur illa, quod ultro defensionem, quam Rex, et Regina, Praelati, et