Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 4

Caput IV. ' ' • De Studiis recedentium e Gymnasio. §. 113. Cum inulti absolutis Studiis Grammaticalibus aut etiam Huma­nioribus quacunque demum necessitudine compulsi vel vocati a continuandis Scholis se retrahant, et ad occupationes Civiles Militaresve sorti suae consulturi animum adjiciant, bis quoque peculiaris palaestra aperta est, quae’utilibus Cur­su ordinario haustis cognitionibus supperraddat illas, quarum futura eorum a li­teris remota Conditio, ad vitam non solum facilius, sed etiam jucundius tole­randam adhuc est indigens. §. 111. Proponentur itaque hic, notiones dementares Geometriae, usi­bus vitae communis, et quidem hominum Conditionis potissimum inferioris ad­­coniodae; principia quaedam Juris naturae, unde deducantur officia, quibus expletis nomen boni civis obtineatur; normae negotiorum patriis legibus aut Consuetudine domestica defixae, quarum cognitio in vita sociali admodum est necessaria; excerpta ex historia naturali , Physica, Technológia, et Oecono­mia rurali, objectis vel maxime illis noscendis, usuandis, ac perficiendis ido­nea, quae Juvenibus dum hanc etiam dereliquerint Scholam, obvia futura praevidentur. Comprehendentur vero haec omnia libello peculiari, qui non tantum Institutioni deserviat, sed ad cujus Coii?ilia subseque etiam Casibus in dubiis confugere possint. De Libris Institutionum ad Scholas Humanitatis pertinentium, idein observan­dum hic etiam occurrit, quod dum affine argumentum ad Scholas grammaticas tractaretur observatum fuit. Quae dein longa enumeratione a Juvene Humanitatis Scholas egresso dcposcunturr si quispiam etiam perfectionis gradus in his postuletur, tot ac tanta sunt, lit non huic sed quadragenariae pene aetati conveniant, et utinam iu viris etiam subactis et consuma­tis plena in mensura reperiantur. Nec tantundem ut in omnibus reperiantur interest, restat enim et tempus et occasio, dummodo non deficiat voluntas, cognitiones adhuc pa­randi amplissimas. Quod tamen in universis hac jam aetate, et vel maxime ad Philoso­phica transituris requiritur et posci debet, est, sublimiorum mentis facultatum in primo (si dicere licet) stadio evolutio. Facit eo idearum affinium conjunctio, vel earum quae sibi inimicae sunt dissociatio, novarum ex praehabitis generatio; subdiVisio genera­lium in suas species, aut harum etsi copiosarum revocatio ad unam, communi nota in­signitam; verbo non solum memoriae sed cogitandi continua exercitatione adquisita ha­bilitas. Non poterit haec «ars aut scientia dici, quia regulas adhuc non novit. At si huic plena lux ex praeceptis accesserit, Juvenis artem cogitandi sibi levi negotio familiarem reddet, et cum haec postes universarum doctrinarum obsessos teneat, illa opitulante, a­­ditum ad has quoque parabit. Defectus habilitatis hujus querelas docentium Philesopho­­iiun generat, mitti sibi ex Gymnasiis juvenes immaturos, idearum formandarum, pro in et illarum quae proponuntur capiendarum impotentes; temporis igitur doctrinae se­ll* t \

Next

/
Thumbnails
Contents