Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 1

18 Cum ordinationes circa stipendia Professorum qualiter emetienda §-phi subsequi Objectum constituentes, ab iis, quae boc in merito circa Professores Universitatis jam sta­bilita sunt, abludere nequeant, sequentia potius hic constituentur: §• 14. Stipendia Professorum pro ratione illius Officii quod gerunt, et quantitate redituum quos fundi suppeditant, ita forent emetienda, ut qui suis in facultatibus sunt antiquiores, ii etiam ampliori Minervali potiantur. At ista stipendiorum incrementa neque soli temporis diuturnitati, neque iis tantum, qui in suis Cathedris sunt seniores, addicta sunto; tempori enim praeter il­lud quod est in diuturnitate momentum, labor et sedulitas in obeundo munere contestata, pondus debet addere. Et insuper quis est, qui non recognoscat, In­dustriam et merita singularia eam habere vim, ut praeter ordinem et numerum seniorum peculiaria praemia annuamque renumerationem desiderent, et suo quasi jure postulent ? Aequum sane erit Professores illos ad loca magis honori­fica et subsellia paulo opulentiora transferre, vel in Stationibus suis congrua stipen­dii auctione beare, aliisque beneficiis locupletare et fovere, qui partes Officii omnes exquisita cum navitate expleverunt, seque industria, beneque de Literis et eruditione Juventutis merendo, in communi Docentium corpore discrimi­narunt. « Quo autem ordinatio haec tanto certiorem exerat effectum, Sua Majestas Sacra­tissima in eo demisse exoranda foret, ut defixa pro Directoribus et Professoribus stipendia, viribus Fundi Studiorum modalitate mox proponenda ut speratur restauratis, in conven­tionali moneta pendi, benigne jubere dignetur. Tristis namque docet experientia, quod Professores praesertim uxorati prolibusque gravati, penes Salaria sua in currenti pecunia esto cum procentuatione depensa, colluctari cum egestate debeant, bisque arduis in ad­junctis , sortem vel occupationibus, quae mentem a Studiis avocant, vel muneribus a Di­scipulis aut privatae correpetitionis aut admissionis ad publicum tentamen titulo, magno Institutionis, et majori adhuc moralitatis detrimento acceptis, levare quodammodo neces­­sitentur. Quae uti non raro Moderatorem erga alumnos dona ferentes, stipendiaque tri­buentes, propensiorem in aestimando eorum profectu partium studiosum efficiunt, quin etiam ad dissimulandam negligentiam naevosque determinant, ita haec personarum ac­ceptio parte ex altera, clientibus moderatoris favore securis, ad omnem licentiam viam pandit, in aliis autem juvenibus erga coalumnos invidiam,-erga docentem diffidentiam, contemptum et odium generat. §. 15. In subsidium Scholarum vernacularum certa summa annua est ex Aerario literario deputata, e qua tum aliae suppetiae pecuniariae hactenus quotannis dependi solitae deinceps suppeditabuntur; tum speciatim Magistri, Catechetae et delineationum Institutores, si stipendia convenientia aliunde obti­nere nequeunt, complementa eorum ex eadem iiac summa accipient. §. 16. Ordinum religiosorum, quibus Scholae publicae concreditae . sunt, Professores, etiam deinceps juvabuntur suppetiis quibusdam honorariis, at non alii, quam qui judicio Directorum Provincialium digni beneficiis hujus­modi esse videbuntur. — Si quae A ero Ordinis domicilia ubi Scholae quidem publicae hactenus vi fundationis ipsius administrantur, verum Classibus Oranr

Next

/
Thumbnails
Contents