Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
talis in docendo adoptetur methodiis qua non tantum memoria, sed 'una judicium debite exerceatur, et excolatur, studiorum captui juventutis accomodandorum penitior et reális cognitio tenellis ejusdem mentibus tempestive instillari valeat, animisque juventutis, prout aetate creverit, procurandae publicae felicitatis studium altius infigatur. Ut vero agrestes etiam incolae Regni, et ii qui unice ex Industria vivunt, praeter communem morum doctrinam speciatim in iis quoque informentur, quae illos ad amorem Principis, Patriae et Regni Constitutionis, cui securitatem suarum Personarum et rerum debent, impellant, in libellis pro lectione Scholarum vernacularum destinatis, ea etiam modo captui iliorum accomodo praetractabuntur, quae multiplicia in illos quoque redundantia constitutionis Regni commoda uberius ostendant. 5. ) Cum porro ingenium liberalibus artibus excolatur, cunctae disciplinae in publicis Institutis Iiterariis juxta punctum 2-um doceantur, quae cujuslibet futurae vitae usibus maxime conveniunt, atque in aliis exteris Universitatibus et Academiis tradi solent, eaque in variis Regni Districtibus et Comitatibus proportione, ut pro singulis statibus et conditionibus in politico Regni situ necessariis apta subjecta sufficienti numero praeparentur, atque necessariis notionibus exculti conformem Constitutioni Regni Educationem accipiant. Consequenter privata studia ad quorum classem omnia illa etiam referuntur, quae ad normam communis systematis quoad Evangelicos nihilominus utriusque confessionis in sensu Articuli 26: 1791. coordinandi, exacta non sunt, aut a paucis admodum, et ad emulationem promovendam minus sufficienti numero discipulis frequentantur, non secus admittentur, quam si illi, qui in iis edocti fuerint, in publicis Institutis consvetis Examinibus semet subjecerint, ut de uniformi illorum quoque Educatione et Institutione publicum adsit Testimonium. Ne vero ingenio magis destituti cum rei domesticae jactura promiscue ad Scholas admissi vias ad alia vitae media ducentes negligant, tales ab accessu ad altiora studia arcendi erunt. Ut autem amplior cuivis et etiam vitae mediis destitutis sese perficiendi opportunitas praebeatur, Instituta partim polytechnica, et in majoribus Communitatibus junctim cum vernaculis, vina sic dictae Industrials Scholae, in quibus juventus penes intellectualem Institutionem in diversis Destinationi suae congruis technicis occupationibus erudiri possit, erigantur. — Ad illud tamen 6. ) In deligendis objectis studiorum, librisque Scholasticis in omnibus cujnscunque Religionis Scholis peculiariter reflectetur, ut cum publica liiera- Via Instituta omnibus absque discrimine Religionis patere debeant, illa, excepta doctrina Religionis, et illis disciplinis, quae cum hac intime connexae, et cuique Religioni uti supradictum propriae sunt, per cujuscunque Religionis consortes juvenes, citra offendiculum audiri, et ita nationalem Educationem et Institutionem ubiv is accipere possint. 7. ) In Scholis grammaticis ubivis in Regno Hungáriáé lingva latina adminiculo lingvae hungaricae doceatur, ac ut lingva patria in cunctis lite-