Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum

3 dotati sint, ad Comitia non confluentibus; — requisitam quoad negotia eorundem Regno­rum praestare informationem posset; circumstantia item illa, quod Regnum Croatiae per se, non autem per Comitatus ad Diaetam evocetur, Instructionemque Congregatio Regni suppeditet, ac proinde municipalis quoque Juris, et denique Articuli etiam 7: 1723. quo Articulus 61: i6o5. confirmatur, ac tandem usu* plurium seculorum secundat: ideoque huius etiam Excelsae Regnicolaris Deputationis pluralitas, non obstantibus ab adverso alla­tis in eo argumentis, quod tempore conditi Articuli 61: 1025. Partibus illis occupatis, Su­premi Comites, et alii Dignitarii ad Comitia venire nequiverint, ejus proinde provisio in­­cidentalis solum fuerit; independentibus denique Tabulae hujus Membris, quibus cetero­­quin, Banus Episcopus, Praepositusque Zagrabiensis, Supremi demum Comites, et Magna­tes possessorio sessionum 5o. provisi assidebunt, contra spiritum systematicae Coordina­tionis hujus Repraesentantem illum adlegi opus non sit: eidem Sessionem, et Votum in Tabula Excelsorum Procerum porro tribuendum censuit. §. 8. Quantum ad Tabulam Statuum. A vetustissimis inde temporibus deducto constanti, et ex tenoribus etiam Articuli 53: 1662. manifesto usu Praesidium Tabulae hujus penes Personalis Praesentiae Regiae in Judiciis Locumlenentem est; quem a primis inde mu­neris hujus initiis, ac proinde etiam Articulum 3: 1608. a. c. praegressis, ac consequentibus temporibus Regia Majestas pro Altissimo Jure suo, ac vi quidem Articulorum 6: 1751. 5: 1764. e Statu Equestri Nobilium constituit. Hoc itaque porro etiam retinendum, et quia evenire potest, ut idem morbo, vel alia gravi causa a Sessione impediatur, pro vigente hac­tenus more ultro determinandum censetur: ut casu in hoc Vice-Palatinus, aut hoc etiam ab­sente Vice-Judex Curiae Regiae Praesidium gerat, Quia vero Tabulam Regiam multo prius, quam provocati per Excelsam Anni 179*. Deputationem Articuli 104: 1747. 53: 1662. conderentur, in usu Voti, et Sessionis in Comitiis praefuisse, praeter consentientem anti­quissimorum Diplomatum fidem, Articuli item 40: 1518. 48: 1536. tenores, Articulus 1: 1608- p. c. et Articulus 8: I7i5. pro locupletissimis testibus essent; legalis proinde, et a remotissimis inde seculis vigens hic usus contra mentem Majorum, qui Tabulam hanc non tantum a Coetu Regnicolarum abesse noluerunt, verum pro constanti sua in illam fiducia, plures ex Commembris ejus speciali quoque Ablegationis Comitatuum munere distingvebant, ad naevos, qui corrigendi veniant, referri nequiret; ad conservandum vero antiquum Comi­tiorum typum, nihil sine gravi ratione mutandum esset; maxima Pars Excelsae Regnicolaris hujus Deputationis, pari cum Statibus, et Ordinibus Anni 1741. de eminentia Tribunalis hu­jus mente, illud in vigente adhucusque usu conservari desiderat. Quanto enim satius est gra­vamina , ne enascantur, anteverti, quam dum jam enata sunt, contra eadem Legem rogari: tanto gravius suppetit argumentum, ut coordinatis licet Juris privati Institutionibus, ad id etiam, ne Tribunal hoc a Corpore Comitiali avulsum menti Articuli 12: 179?. difformem imbuere characterem possit, idem in praehabito Sessionis, et Voti inter Regnicolas usu con­servetur. Reflexe tamen ad praesentem, qui increscente Causarum numero et ipse auctus est, Tabulae hujus personalem statum, usus hactenus observatus ea ratione censetur temperandus, ut praeter Praesidem , Judicum item Regni Ordinariorum Vices gerentes, ac Protonotarios, — duo adhuc illi Tabulae Regiae Assessores, qui pro recepto more Diarium ducunt, uni­­versim itaque novem, qui secus etiam ad integritatem Judicii requiruntur, Voto, et Sessio­ne gaudeant, et Protonotarii porro quoque Diaetales Referentes sint. Adsident de praesenti 'I abulae Regiae Protonotarius quoque, et duo Regnorum Croatiae, Dalmatiae et Slavoniae Ablegati. Quamquam vero ad uniformitatem inter eos, qui munere Repraesentationis Jun­guntur, inducendam optandum esset, ut tres Regni Croatiae Comitatus eadem, uti Comita­tus Hungáriáé et Slavoniae ratione suos mitterent, et distinctis Instructionibus providerent Ablegatos: quum tamen ex Statutis eorundem derivati longaevi usus hujus ratio habenda sit, penes vigentem vero hunc Nuncios in Generali Congregatione sua eligendi morem evi­tari V

Next

/
Thumbnails
Contents