Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

2.» articulatione hac tanto etiam magis praescindendum judicat hncc Dcputatio, quod relate ad Fundos, qui pro Evangelicorum Ecclesiis, Parochiis, et Scholis aut primitus excisi fuerunt, aut in futurum exscindendi sunt, Contributioni, aliisque oneribus Civilibus haud subjicien­dis, et ubi subjecti fuissent, ab his eximendis, caeteroquin penes omnes liberas, ac Regias Civitatates, et Oppida Scepusiensia, Ordinibus per Excelsum Consilium dimissis, imo per ideBm Regnicolaris Conscriptionis diaetaliter elaboratam, et per Articulum 7 um postremo­rum Comitiorum stabilitam, provisio etiam facta sit. 19-mo Ea quae circa pias Fundationes et praeferentem Regulationem, ac Dota­tionen Parochiarum, utriusque ritus Catholicarum in Comitiis Anni 182^ per Status Regni suae Majestati Sacratissimae proposita, et per benignam Resolutionem Regiam ad praeferentia Regni Gravamina, et Postulata editam, pagina Actorum 1118. puncto 17. ad operatum Deputationale relegata fuerunt. — Superius suis focis ex professo pertractata sunt. Denique sub discussionem venit 20 nio Gravamen Comitatus Syrmiensis eatenus propositum, quod Dominia terrestra­­lia, vigore benignae Resolutionis Regiae ddo 27. Octobris 1818. Nro. 26,656. via Consilii Locumtenentialis Regii Hungarici editae, ad assignandos pro Dotatione Parochiarum Graeci ritus n. u- Sessionales Fundos stringantur, quamvis quoad Parochias Graeci ritus jure Patronatus non gaudeant, quod item respectu Sessionum Parochialium, illarum duntaxat, quae ex allodialibus e formatae sunt, jus proprietatis D ominalis, salva earum destinatione salvum manere declaretur. Cujus intuitu ea est Deputationis hujus Opinio, quod quidem in illis benignis Or-* dinationibus Regiis, quae his animarum Curatoribus Sessionem Colonicalem, Cum exemptione a Datiis Dominalibus et oneribus publicis addici disponunt, paterna suae Majestatis Sacratis­simae in provehendam felicitatem omnis populorum suorum Classis intenta Cura ecluceat; praeviae tamen benignae Ordinationes prout per Comitatum Sjrmicnsem proponuntur, in tantum solummodo cum legalibus terrestralis Dominii Juribus, et Nobilitaris possessorii prae­rogativis, componi possint, in quantum non sapiunt strictam quoad terrestralia Dominia obligationem. Existimat itaque praesens Deputatio: Terrestralia Dominia ad concessionem memoratorum Beneficiorum districte quidem obligari non posse, ea tamen ad horum sensu altissimae Destinationis , et paternae Intentionis Regiae Concessionem porro prov ocanda cen­set; tanto quidem magis, quod si Dominia terrestralia huic altissimae provocationi reluctari contigerit, de stabili, et fixa Parochorum Graeco non unitorum Dotatione ob ipsam Culturam populi adeo exoptabili prospici non posse videatur.

Next

/
Thumbnails
Contents