Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

24 §. 1. Parochum ea ratione dotandi, ul huic una Sessio Colonicalis vel in natura, vel in aequivalenti exscindatur. §. 2. Aedificia Parochialia ad habitationem, et Oeconomiam stricte neces­saria ponendi, et conservandi, _ ita tamen, ut Parochiani nobiles, et ignobi­les, justa proportione, ad necessarias manuales, et jugales operas concurrant. §. 3. Minutiores reparationes in aedibus Parochialibus, tales nempe, quas inquilini quoque, in domibus alienis habitantes, ferre solent, Parochus omnem in casum, majores autem tunc solum ipse supportabit, si vel notabiles, ul­tra competentem sui sustentationem, reditus habeat, vel ex morositate inter» missae, debito tempore, insinuationis, aut alia 411ius culpa Aimptus repara­­tionales increverint, §• '4. Vicissim Patrono potestas competit, indigitantibus id ipsum Art. 9, i555. 55: 1720. Individuum ecclesiasticum, Canonice idoneum ad vacans Beneficium praesentandi; ita tamen, ut si Praesentatio haec, absque sufficienti causa intra quatuor mensium spatium subsecuta non fuerit, jus Parochum Ecclesiae praeficiendi pro hoc casu ad Dioecesanum devolvatur. §■ 5. Praeterea Patrono jus denegari nequit, Piationum revisioni de pe­culio Ecclesiae Patronatui suo subjectae interveniendi. De Seminariis Cleri junioris utriusque ritus Catholici. \ Ouamvis inter ea, quae per Art, 67. 1791. Deputation! Rcgnicolari eotum in Ecclesiasticis, et Fundationalibus ordinatae, commissa fuerunt, nihil expresse de Seminariis, ct educatione junioris Cleri attingeretur: existimavit nihilominus eadem Deputatio ad partes obligationis suae pertinere, hocce objectum, veluti cum regulatione Parochiarum arctum nexum habens, in pertractationem, secundum omnes suas partes sumere. Multiplicato quippe­­animarum Curatorum numero necessarium videbatur, sollicitudinem eo convertere, ut de stabili, ct proportionata succrescentia eorum, qui successive Curatoribus animarum, seu morte sublatis, seu ad statum deficientiae repositis, in Parochiis, et gerenda cura animarum succedere possint, prospectum sit? adeoque, ul de succrescente in Seminariis alendo, ac educando juniore Clero provisio fiat, ct stabiliatur.

Next

/
Thumbnails
Contents