Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830
I convenientes negotiationes, procurare nitantur, dumquc temporaneis curis aguntur, spiritualibus officiis desint, et populi favores haud recte aucupantes, eum depravari patiantur; parte vero ab altera, ne juvenes, dum do eligendo vitae statu consultant, ab Ecclesiastico ordine ob subsistentiam, penes tanta fatigia, tamque graves obligationes, officiq Curatorum connexas, adeo exilem, ut donec funguntur, aegre admodum subsistere queant, aetate vero fracti, aut morbis afflicti, cum miseria colluctari debeant, absterreantur, hacquc ratione defectus io Clero emergat: declaravit, praeattacta Congrua animarum Curatoribus condecentcr nequaquam provisum esse; censuitque, eo praestabilito, quod Ministros verbi Divini ea dote provideri oporteat, ut non modo ipsi honeste vivere, sed etiam officia hospitalitatis , et charitatis exercere possint, Parochis tum antiquis, tum novis, mensuram mox dicendam non attingentibus in pagis 400. in Civitatibus, ct Oppidis majoribus 600. in Civitatibus vero Liberis Regiisque primae Classis 800. florcnorum summam pro dote defigendam; illas autem Parochias, quarum fundati proventus praevie defixam dotem quaqua ratione superarent, tum ad excitandam aemulationem, tum vero, ut quoniam relate ad numerum Curatorum animarum paucae in Statu Ecclesiastico praesto sunt dignitates, quibus bene meriti ornari queant: tales amplioribus adminus parochialibus reditibus praemiari possint, ultra etiam in statu quo retinendas, denique Cooperatores aequaliter in cunctis Dioecesibus ad 60. florcnorum Congruam ponendos esse. Cum subin patuisset Fundum religionis elevationi harum Congruarum nullatenus sufficere, eae quantum ad pagos, ct oppida, in pristino suo statu relictae, ac nonnisi quoad Civitates Liberas Regiasque sensim adoptatae fuerunt. Jam licet metus primaevae Deputationis Ecclesiasticae, in hac studiosae juveutuli9 frequentia vix subversetur: adducta tamen per eandem pro augmento Congruarum motiva, huic quoque Deputationi gravia omnino esse videntur; quibus ex praesentibus temporum adjunctis majus etiam pondus accrescit. Et quamvis argumenta pro eo non desint, ut in hac ipsa Parochorum, ratione dotis, classificatione, ad incommoda, et obstacula, quae ratione montosarum Regni partium, defectus item localis aut vicini emporii, aliaque idgenus adjuncta persaepe subversantur, respicietur: certam tamen, ct generalem hac in parte cynosuram praestitui non posse persuasum sibi tenet haec Dcputatio, cumque praeterea certus Calculus virium Fundi rcligionarii dc praesenti iniri nequeat: accomodum haud censet Summas etiam dotationnlcs, per Deputationcni Ecclesiasticam Anni 1791. propositas, ceu fixas et inaltcrabiles praestabilire; sed ejus est opinionis, dotationem illam, vclut maximum, quod, dum ct quimdo vires Fundi religionnrii admiserint, pro diversitate locorum animarum Curatoribus in moneta etiam Conventionali addici queat, cooptandam, ac mediis, propositum inducendae uniformitatis scopum, necdum suppetentibus, interca etiam Dominis Dioecesanis viam recursus ad Suam Majestatem Sacratissimam in salvo esse relinquendam; ubi in Casibus specialibus pro ratione virium Fundi rcligionarii opem, ex difficultatum quoque, quibuscum Parochi in montosis Regionibus peculiariter nciors colluctari cogerentur, consideratione exoperari poterunt, Caeteium cum non intersit lege tale quid praestituere, cujus possibilitas in incerto est; in piojccto intuitu Dotationis Parochiarum infra posito omnis numericae dotationis hujusmodi mentionem vitandam arbitrabatur. Id tamen etiam Lege constabiliendum judicabat, tam Cassam sic dictam Parochorum, quae ex munificentia Apostolicorum Hungáriáé Regum, privatorumque liberalitate coaluit, tum Fundum Religionis, qui e Substantia mobili, et immobili quorundam abo litorum Rcligiosoruip Ordinum, ac Conventuum, ac aliis fontibus exsurrexit, pro dotatione Parochiarum sic destinari, ut nullo sub praetextu alium in scopum converti possint; indeque omnibus, tam Latini, quam Graeci Ritus Parochis Catholicis praeter eos, qui secus e piae oxistentibus fundationibus, tanquam legalibus eorundem proventibus, sufficienter dotati forent, competentem provisionem ad vitam, pro sua conditione, ct localium adjunctorum necessitate, ___9_