Operata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Objecto Urbarii per Articulum 67. Anni 1791. ordinatae. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber. / 1826

Relatio Demutationis Urbarialis Praesidis Comitis Francisci Zichy, su­per Operibus hujus Deputations cpialiter terminatis, ad Sere­­nisismum Principem Regium, Archi-Ducem, et Regni Palatinum directa. Serenissime Princeps Regie Regni Palatine/ Domine, Domine nobis Benignissime ! (Conclusis jam, et terminatis iis, quae per Comitia anni 1790/1 Deputati­on! huic delata sunt, ipsum Operatum suum Deputatio haec Celsitudini Vestrae Regiae humillime praesentat. Quod ita cx indole sua comparatum est, ut totum sequentibus objectorum speciebus exhauriatur, nempe: per­sonalibus colonorum juribus, eorum tenutis, et beneficiis, ac inde necessa­rio profluentibus obligationibus, datiis, et praestationibus eosdem manen­tibus. i * ' ' Prima objectorum praememoratorum species Articulis i. 2. 6. 7. et iO. potissimum continetur. In qua Deputatio haec provinciáin sibi dela­tam se explevisse: eo magis confidit, quod non solum cuncta jura illa, quae salva avita Regiminis forma, tribui colonis poterant, tribuerit; sed una eo­rum limites omni cum perspicuitate, ac praecisione defigere, et circumscri­bere adnisa sit. 1 Altera objectorum istorum species, ex tenutis, et beneficiis Colonorum subsistit, ac in Articulis 3. 4. et 5, prostat. Haec Deputatio, ista in funda­mento, suo in statu, ob eam, quae r'ei ipsi inest, justitiam reliquit; neque a regula hac alibi recessit, quam ubi id ipsum se ratio boni-publiei, seu Statuum Regni communia, vicissitudine rerum, et temporum, malo a po­­tiori omine infracta jura illa, quae semper ex mente Regni Constitutionis illibata, conservare oportet, svadebat, aut deposcebat. Tertia objecti hujus Deputationis species Articulis g-vo, et 9-no con­tenta, nonnisi ibi alterata sensu liujusce Deputationis est, ubi id justitiae, et aequitatis ratio exigere videbatur. Non-

Next

/
Thumbnails
Contents