Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

I. Relatio Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali Commissariaticis ad Inclytos Status et Ordines Regni Hungáriae - Partiumque eidem adnexarum Diaetaliter congrega- gatos

et una Deputations hujus regnicolaris Commembro, votum suum separa* urn, cum motivis eatenus deductis exhibente. Illud aque adnectitur sub B. caeterum-Si quidem Deputationi huic regnicolari per resolutionem regiam d d. 4 tae Januarii 1791 ad Status, et Ordines Regni elargitam, opinio circa armalistas a taxis pro domesticis Comitatuum necessitatibus ipsis impositis immunes reddendos praestanda, commissa fuerit, illa hicce adnectitur sub B. NB. Cum autem Deputationi huic sub pertractatione systematis contribu­­tionalis, ea quoque occurrisset reflexio, quod fundata, et stabilis inter Ju­risdictiones Regni contributionis repartitio non alias suscipi valeat, quam si prius conscriptio regnicolaris secundum elaboratam in hunc finem ob­jectorum clavim suo modo peragatur, haec vero ubi primo conclusum di­­aetale eatenus accesserit, alioquin et prolixa, et summe momentosa, plus requirat temporis. Postquam major pars Jurisdictionum Regni hoc in puncto semet gravatam sentiens, votis, et postulatis suis quo ocyus explendis, eatenus - ultro quoque insisteret. — Idcirco Regnicolaris haec Deputatio in cir­cumstantiis istis expediens fore duxit, ea saltem proponere media, quibus interimalis portarum rectificatio per ordinandam in affuturis Regni Comi­tiis Deputationem omni meliori ratione perfici valeat-Quae autem in scopum hunc deservientia adminicula censuerit, exhibentur sub litera C Opus circa faciliorem methodum incassandae contributionis, et securio­rem Cassarum publicarum manipulationem, coordinationem item Cassae dome­­sticae, et ad eandem spectantium onerum publicorum, pro Comitatibus elabora­tum, una «um suis provocatis continetur in adnexo sub D. Separandum ab hoc erat objectum Cassarum publicarum relate ad Liberas, Regiasque Civitates tamquam peculiari, et a Comitatensi ex plu­ribus respectibus discrepanti manipulationi subjectum, ac ideo Quoad objectum manipulandae contributionis, in Liberis, Regiis­que Civitatibus, et coordinationis Cassarum civicarum distinctum opus ef­­formatum est, quod hic aeque cum suis provocatis adnectitur sub E. Praeter et ultra haec Cassas publicas tam Comitatenses, quam Li­berarum, Regiarumque Civitatum respicientia duplicis ordinis elaborata, tres insuper circa objectum hoc articulos: 1. ) Quidem de Cassarum publicarum Perceptoribus. 2. ) De restantiis contributionalibus Nobilium in Liberis, Regiis­que Civitatibus fundos, et domos habentium. 3. ) Denique de indebitis assignationibus, ut sub F. proponendos: reliqua autem praemissorum duorum elaboratorum puncta, in vicem in­structionum deservire posse existimavit Deputatio. Opus porro circa Regulamentum militare, et faciliorem modum provi­dendae seu stativ at itis, seu transennantis Militiae. Planumque dislocationis elaboratum cum suis pariter acclusis advolvitur sub G. Objectum hoc ex concluso etiam diaetali anno 1791. cum militari­bus quoque individuis per Suam Majestatem Sacratissimam hoc fine de­nominandis concertandum fuisset. Quod interim nunc ob moderna re­rum

Next

/
Thumbnails
Contents